Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Hoc donum per profetas promissum est, ut tunc daretur, quando mysterium dei declarari haberet in triumpho deuicta morte, ut sciret creatura patrem et filium et sanctum spiritum unum esse deum. unde et euangelista ait: spiritus, inquit, non erat datus, quia Iesus non erat clarificatus. clarificatio enim haec est, cum per uirtutem suam cognoscitur esse quod testificatus est de se, quae clarificatio boc donum dedit, quod per Iohel profetam fuerat promissum. ait enim deus, quia in nouissimis diebus effundam de [*](1 cf. Rom. 8, 14 4 cf. Ioh. 4, 10 9 sqq. cf. Col. 1, 26. 27 13 cf. Rom. 8, 15. 23 20 loh. 7, 89 25 Act 2, 17 (cf. Ioel 2, 28 [3, 1]) ) [*](1 sancto spiritu sancto P spiritu sancto X fili P 2 et terrenus X 4 conceasisse (s tert. eras.) N 5 saluatores M acciperat CNX 6 eat om. CNX sed et-instauratus om. N 7 ablatas CN 8 dei om. P 9 beneficis CNFB diuinitatis..... P 11 a] e NF in GA g B 12 trinitatis G, (corr. m2) A natiuitatis G nati*aitatis A 13 adoptati a] adoptatio (corr.) N 15 adoptati] adoptio CNX 19 spm sSm MCNX 20 andej atde M et om. NX 21 non tilt.] non (corr. m2 nondum) C 23 cognoscetur G, A (corr.) 24 donum] add. dei GA ioel MN 25 ait] aut M )

379
spiritu meo super omnem carnem, et cetera. et apostolus inter alia: cum autem benignitas, inquit, et humanitas apparuit salutaris nostri dei, non ex operibus iustitiae, quae nos fecimus, sed secundum suam misericordiam saluos nos fecit per lauacrum regenerationis et renouationis, per spiritum sanctum, quem effudit in nos habunde per Christum Iesum saluatorem nostrum, ut iustificati gratia ipsius heredes efficiamur secundum spem uitae aeternae. firmauit apostolus quod per Iohel profetam fuerat promissum, quia hoc postquam clarificatus est Iesus impleuit deus, ut spiritum sanctum effunderet in illos, qui credunt in Christum, et hoc esse \'heredem fieri uitae aeternae* spiritum sanctum accipere, ut, quia spiritus aeternus est, aeternam habeat nitam qui accepit eum; pignus est enim inmortalitatis,

Qui enim accepit eum et manet in eius dilectione, transpuncta hac uita pergit in caelos ad eum, cuius spiritum habet. incongruum est enim ut qui hinc exit habens spiritum sanctum apud inferos teneatur. signum est enim in homine uictoriae Christi, qua uicit mortem, spiritus eius, ut in quo fuerit spiritus eius ab inferis teneri non possit. ac per hoc in ueteribus sanctis non ita fuit spiritus sanctus, sicut nunc est in fidelibus, quia exeuntes de saeculo apud inferos erant et non potest dici quia spiritus sanctus causa peccati Adae, quod per traducem generis omne semen eius subiectum fecit inferis, simul tenebatur sententia data Adae. [*]( 2 Tit. 3, 4—7 13 cf. Tit. 3, 7 16 cf. I Ioh. 4, 16 19. 24 cf. Luc. 16, 22. Act 2, 27. 31 ) [*]( 2 begnignitas M 3 aalaatoris GA nostri om. C 4 quas codd. (corr. A) suaml om. C suam ••*«* N 6 et renouationis om. N 7 iesum] ilin M 10 quod om. C ioel M 15 accipit CNX 16 quia P accipit PCNFB accepit (corr. accipit) GA 17 hac] ha M perget GA 18 edit C 19 est om. P 20 qua] quia M qui G, (corr. quia) A uincit P Ipiritus-eius (21) om. M eius] add. est P 22 fuit] fiunt (corr.) C )

380