Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Ex parte ergo humano exemplo, ex parte non humano dei filius, qui est uerbum dei, deus est. ea enim ratione, qua filii hominum homines sunt, dei filius deus est. sed quia ex conmixtione filii hominum homines sunt, non hoc exemplo filius dei deus est, quia ex simplici deo simpliciter natus est. [*]( 3. 7 cf. Symb. Nicaen. teste Torno Damasi (Ecel. Occid. Mon. ed. Turner I 283) 5 ef. Ioh. 1,1 7 cf. Phil. 2, 10. 11 ) [*]( 3 propriam X gloriam QA qui] quod C 5 loqui in (in trfU.) N 6 de pr. om. N 7 de Urt. om. MN in ras. A eo] deo NX eo s. ras. A 8 deo] deo natus P om. C et om. M 11 enim om. P homo diciJ homi- M 15 nusquam P una] uUla G, (corr.) A 16 si ignis] signis C, (pr. s in rtll.) F et posteriora om. M 17 et] aut M 18 quod deas est totum unum est non discrepat cam] id est id est N 21 deus dei P ea] ei P 22 hominis C 23 conmizione M homines] hominis C 24 simplici] empliti (t partim erag.) M simpliter M similiter GA )

368
et quemadmodum uerbum nostrum ex nobis est, hoc exemplo intellegitur dei uerbum esse de deo, sed, quia uerbum nostrum non est hoc quod nos sumus, non hac ratione uerbum dei de deo est, quia uerbum dei res est, non sonus qui deperit

Nec enim quia communia uocabula nobis et deo sunt, una ratio erit nobis et deo in rerum effectu. nam legimus: in principio fecit deus caelum et terram. quo modo fecit? numquid, sicut nos facimus, manu opere? et in subiectis: et dixit, inquit, deus: fiat lux; et facta est lux, quo modo putamus locutum esse deum, quia non utique homini locutus est, sed ei qui posset facere, qui etiam hominem facturus erat, sicut fecit? sicut nos loquimur, organo corporali? absit. uides ergo quia uocabula quidem nobis et deo communia sunt, sed discrepant in effectu; aliter enim deus facit quam . facimus nos, et loqui dicitur, sed non more nostro.

Sic et uerbum dei non tale uerbum est, sicut nostrum, quod postquam fit non est; illud autem manet, quia tale uerbum est, quod et audit et loquitur et operatur. non solum autem \'uerbum dei\' est, sed et *uirtus et sapientia dei\' hic est filius dei, qui, quantum ad effectum pertinet, filius dicitur dei; quantum autem ad adlocutionem, qua nos adloquitur deus per ipsum, uerbum dicitur dei; quantum uero ad sapientiam, qua nos deus per ipsum docet sacramentum suum, sapientia dicitur dei; quantum autem ad operationem, quia per ipsum omnia fecit et facit deus, uirtus dicitur dei.

Haec nulli alii possent conpetere nisi filio dei. propter quod enim ex deo deus est, omnia dei dicitur. nascendo enim omnia consecutus est dei. nec enim conueniens erat degener [*](6 Gen. 1, 1 9 Gen. 1, 3 19 cf. I Cor. 1, 24 ) [*](2 intelligatur P 3 nos] non M de deo est] res est - P 4 est pr. om. M sonus] solius P qui] quae C deerit P 8 fecimus PC et opere (et 8. I.) N opera GA 9 et pr. om. K 10 qui M 11 possit GA 15 mori M 17 quia] qui X 18 audiuit CNX 19 dei alt. om. P 20 dei dicitur C 21 ad OM. MX adloquitionem IV loquutionem FG 28 est om. X deus PM )

369
dici uerbum dei et uirtutem et sapientiam dei; hoc est enim deus: uerbum uirtus sapientia. Christus autem, quia totus de toto est deo deus, et sapientia dicitur dei et uirtus et uerbum dei, hoc est deum esse de deo et apud deum.

Propter quod ait: hoc erat in principio apud deum, ad euincendas enim incredulorum mentes coacta scriptura erupit, ut ostenderet Christum esse deum; cum omni loco propter unitatem dei intellegi uult Christum esse deum, nunc autem aperta uoce dixit esse eum deum et semper fuisse apud deum. sacramentum patefaciens dei, ne omnino solitarius putaretur, declarauit non propterea unum dici deum, ut solitarius aestimetur, sed licet duo uel tres, ex uno tamen, non praeiudicare unitati, quia quod de uno est ad illud ipsum refertur, quia unus est.

Quamuis omnia dicantur ex deo, sed aliud est quod proprie exstitit de deo et aliud quod nutu. de foris creatum est dei; hoc est, aliud est quod de substantia eius processit et aliud quod, cum nullo modo esset, uoluntate eius creatum est, quia quod de substantia dei processit numquam fuit per substantiam, quod uero creatum est tunc coepit in substantiam, cum creatum est, ac per hoc initium non habet trinitas sola.

Declaratio igitur mysterii merita fidei minorauit, quia, quanto occultius est quod creditur, tanto magis propensior credentis est merces et minor poena diffidentis. declaratio autem mysterii, sicut minora fecit mereri credentes, ita maiores exsuscitauit diffidentibus poenas. manifestior enim lex plus facit reum. [*]( 5 Ioh. l, 2 ) [*]( 2 quia] qui GA 3 dei] deas M 4 dei om. X 6 eainceodas (corr. d--uincendas) N 8 nunc autem aperta uoce dixit esse eum deum om. P 11 declaruit C 13 usitati C ad] ab X illum PCN illo OA ipso GA qai P 15 aliud pr.] alius G, (corr.) A 18 cum om. X illo nullo P 19 per] post C 21 non om. P, N (add. s. 1. m. rec.) trinitaa (corr. m. rec. trinitatis) N 22 ministerii N meriti P 28 ocultus N 24 mercis Mt (corr.) C diffendentibus CNF ) [*]( L. P«.-Ang QoMst. teat. ) [*]( 24 )

370