Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Nam suffecerat testatio saluatoris, qua sibi proprium patrem dixerat deum. quis enim credentium dubitaret nihil a patre differre in substantia filium? sed quia hereticorum peruersitas infidelitatis commentis fidei iura pulsare coeperat aliter accipiendo filium dei quam praedicatur, additum est ad faciendam manifestationem hunc ante omnia apud deum fuisse et deum esse, ut declararet quod filii ueri ratio mystice continebat, per quod diuina clementia humanae infirmitati prouidisse uidetur, ut aperiret quod clausum potioris fidei meritis reseruauerat.

Unde adiecit dicens: omnia per ipsum facta sunt. ut si quis ex superioribus in aliquo ambigeret, quia angusta est intellegentia hominum ad diuinas res capiendas, ex his capax fieret, cum audit: omnia per ipsum facta sunt, ut non utique facturam ipsum putaret, quia omnia per ipsum audit facta a deo. si autem et ipse esset factura, non omnia per ipsum facta a deo dixisset; nec enim ipse per se fiebat.

Quod ut adhuc absolutius traderet, adiecit: et sine ipso, inquit, factum est nihil. hoc dicens exclusit omnem controuersiam et argumenta terrena. quamuis de non sint qui diffidant, tamen, quando sine ipso nihil factum ostendit, nullo modo illum facturam esse suspicari debere edocuit. quo modo enim potest dici ipse esse factura, cum nihil dicatur deus sine ipso fecisse? si enim fecit, mentitur scriptura. sed absit, quia fidelis est scriptura, quae,. ut errorem amputet, quanta potest utitur manifestatione ad salutem hominum redimendam. [*]( 1 cf. Ioh. 5, 18 6 cf. Ioh. 1,1 * 11. 14 Ioh. 1, 8 18 Ioh. 1, 3 21 cf. Ioh. 1, 3 ) [*]( 1 eufliceret C sufficeraet N sufficerat FG testimonio MC, N (corr. testimonium), X quo N, Am2 3 filium uerum P 7 declareret CFB 8 per] post (corr.) C 9 appareret P 15 utque M 17 disset M 18 ut] om. PGA ud (?) eras, M absolutus X 20 contrauersiara C de non] de P non de N non X - qui] dequi F, B (corr. dequibos) de quibus GA 23 ipse estee (a pr. ercu.) factura N ipsum esse facturam GÃ deus om. P 26 hominem PC omnium M redimendam one- M )

371

Denique subiecit: quod factum est, inquit, in ipso uita est. (in ipso\', id est in uerbo, quod factum est, uitam esse significat. sicut et ipse dominus ait: sicut habet pater uitam in semet ipso, ita dedit et filio uitam habere in semet ipso, non quia uerbum sine uita erat et postea aut data aut facta est in illo uita, sed ipsum uerbum uitam uult intellegi esse. si de patre deo potest dici quia aliud ipse est et aliud in se habet, ita et de filio eius, quia (sicut habet pater uitam in semet ipso, ita dedit et filio uitam habere in semet ipso\'.

Humana enim eloquia non sunt idonea ad res explicandas diuinas; ideo uitiosum uidetur quod dicitur, ut, cum factura non sit dei filius, factum in ipso dicatur. et si dixisset: \'quod genitum est in ipso\', et sic- uitiosum uidebatur. sed ut substantiuam generationem eius ostenderet, opus in eam factum, quali uti potuit sermone, per quod exsisteret, demonstrauit, quia generatio eius uitam in se habet.

Nos enim uiuimus quidem, sed non possumus aliis dare uitam, quippe cum nec in potestate nostra sit eadem uita; ille autem ideo dicitur uitam in se habere, quia potens est uiuificare et creare quae uult, ut sint et uiuant. ad hoc enim natus dicitur, ut omnia possit facere quae facit pater, quia sic habet uitam in se sicut habet et pater, hoc est omnia per ipsum et in ipso fecisse, sic eum genuisse, ut haberet in se uitam, per quam omnia possit facere. non [*](1 Ioh. 1, 3. 4 3. 8 Ioh. 5, 26 13. 24 cf. Ioh. 1, 3. 4 20 cf. Ioh. 1, 4 23 cf. loh. 5, 26 ) [*]( 1 inquit-factarn est om. P 4 ita dedit-semet ipso om. N 5 non] num (?) P erit N, (corr.) G 6 aut pr. om. P 8 itahabet om. P 11 loqui (corr. m2 fort.) C res (s in raa.) P 13 sit] desit X (corr.) 14 et sic] est sicut P subatantiuni NFB snbstantiam GA 15 generationis OA ea N eum GA 17 habet] add. hoc est uita est non more nostro uita est aut uitam in se habet P cui adaentitur Turner 20 potens eet] potest st (ut uid.) (cofr.) C potest X 22 enim om. (add. m2) C 25 quam] qng (corr.) C ) [*]( 24* )

372
quia ipse aliud est quam uita, sed dum hoc potest uita eius, ut et uiuat et alia possit creare quae uiuant, uitam dicitur habere in semet ipso. nos enim uiuimus, sed non habemus sic uitam in nobis ipsis, ut et aliis demus uitam. quem sensum et apostolus Paulus memorat inter cetera dicens: qui est imago inuisibilis dei, primogenitus ante omnem creaturam, quoniam in ipso condita sunt omnia in caelis et in terra, uisibilia et inuisibilia, siue sedes siue dominationes siue principatus siue potestates; omnia per ipsum et in ipsum creata sunt.

Conueniunt euangelia duorum apostolorum Iohannis et Pauli; eadem enim dicunt, quia filius dei ante omnem creaturam genitus est, ut crearet potentias spiritales et mundum et quae in eo sunt uisibilia. quod enim dixit Iohannes, quia quod factum, in ipso uita est, hoc idem significauit et Paulus dicens, quia in ipso condita sunt omnia in caelis et in terra.