Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Dum enim imago dicitur dei, ad utrumque refertur, quia et per expressam natiuitatem plenam in se habet [*](2 cf. Ioh. 5, 26 5 Col. 1, 15. 16 16 Ioh. 1, 3. 4 17 Col. 1, 16 19 Col. 1, 16 22 cf. Symb. Nicaen. 23 cf. Ioh. 1, 3. 4 26 cf. Col. 1, 15 ) [*](2 et pr. om. GA 5 et-dicens in ras. P quid G, (corr.) A 10 ipsum alt.] ipso PCNX 18 dicit C 15 quae] qui G, (corr. m2) A iohannis CNFB 16 factum eet C 19 et pr. om. N ipsum alt.] ipsum (um in raa.) C 21 est deus P 22 fatiendo M 23 uiueret] uiueret causam P inueneret N 24 post praestaret aliquid exctdusi putat Turntr et inteliigeqdi P in ante ceteris add. GA 27 qui M )

373
similitudinem patris et potest quidquid potest et pater, ut uerum sit patrem uideri in filio, qui est imago inuisibilis dei.

Numquid quia patrem inuisibilem dixit filium uisibilem fecit, cum utique hoc sit filius per naturam quod et pater? et cum creatura caelestis inuisibilis sit, quanto magis creator eorum! sed hoc significauit quod in caelis est, non quod in terra, quia, quamuis et filius inuisibilis sit, illic tamen, id est in caelestibus, uidetur apostolis -uel ceteris talibus, de quibus dixit: pater, uolo ut ubi ego sum et isti sint mecum et uideant claritatem meam; etalio loco: beati, inquit, mundo corde, quia ipsi deum uidebunt, hoc est patrem in filio, deum in imagine, quod est deum in deo.