Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Sicut corporalis corpus imago est, ita et dei deus imago est, quia exemplum est pater, filius uero exemplum de exemplo, quod communicat spiritui sancto: quia de meo, inquit, accipiet t. ideoque in filio uidetur deus quasi in sua imagine. sicut enim nemo dignus inuentus est aperire librum et signacula eius nisi uerbum dei, ita et deum patrem nemo uidere dignus est neque natura neque meritis, nisi uerus filius eius. nihil enim medium est, quod obstet inter patrem et filium ipso nobis teste qui ait: nec enim patrem uidit quisquam, nisi qui est a deo, hic uidit deum.

Sed si in filio uidetur pater, quare nemo dignus dicitur uidere deum, cum uideatur in filio, quia nihil differt a patre filius? nihil plane differt in substantia, quia uerus filius est; differt autem in causa uel gradu, quia omnis potentia a patre in filio est et, si in substantia minor non est filius, [*](2 cf. Col. 1, 15 9 Ioh. 17, 24 10 Matth. 5, 8 15 Ioh. 16, 14 17 cf. Apoc. 5, 4. 5. 9 18 cf. Ioh. 1, 18 21 Ioh. 6, 46 26 cf. Ioh. 17, 2. Matth. 28, 18 ) [*]( 1 potest pr.] potens M 2 uisibilis P 8 nam quit M 7 inuisibilis sit om. (add. rng.) M 9 ut om. G 11 ipse M 12 imaginem (corr.) 14 14 uero] non P exemplo alt. X 15 iaquit om. P 28 si om. X patrem M quia re P 24 diffret N 26 differ M grada (corr.) M 27 in jpr.] et M. )

374
auctoritate tamen maior est pater ipso domino testante et dicente: si diligeretis me, gauderetis, quia uado ad patrem, quia pater maior me est.