Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Conueniunt euangelia duorum apostolorum Iohannis et Pauli; eadem enim dicunt, quia filius dei ante omnem creaturam genitus est, ut crearet potentias spiritales et mundum et quae in eo sunt uisibilia. quod enim dixit Iohannes, quia quod factum, in ipso uita est, hoc idem significauit et Paulus dicens, quia in ipso condita sunt omnia in caelis et in terra.

Et in subiectis: omnia per ipsum et in ipsum creata sunt \'per ipsum\' creauit, quia in substantia idem deus est, hoc est pater in filio; (in ipsum\' uero, quoniam sic generauit filium, ut haberet potentiam faciendi omnia uisibilia et inuisibilia. hoc fuit fecisse in illo uitam, ut et uiueret et uitam aliis praestaret uiuendi agendi intellegendi et ceteris animantibus, secundum quod uoluit quasi imago dei.