Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Humana enim eloquia non sunt idonea ad res explicandas diuinas; ideo uitiosum uidetur quod dicitur, ut, cum factura non sit dei filius, factum in ipso dicatur. et si dixisset: \'quod genitum est in ipso\', et sic- uitiosum uidebatur. sed ut substantiuam generationem eius ostenderet, opus in eam factum, quali uti potuit sermone, per quod exsisteret, demonstrauit, quia generatio eius uitam in se habet.

Nos enim uiuimus quidem, sed non possumus aliis dare uitam, quippe cum nec in potestate nostra sit eadem uita; ille autem ideo dicitur uitam in se habere, quia potens est uiuificare et creare quae uult, ut sint et uiuant. ad hoc enim natus dicitur, ut omnia possit facere quae facit pater, quia sic habet uitam in se sicut habet et pater, hoc est omnia per ipsum et in ipso fecisse, sic eum genuisse, ut haberet in se uitam, per quam omnia possit facere. non [*](1 Ioh. 1, 3. 4 3. 8 Ioh. 5, 26 13. 24 cf. Ioh. 1, 3. 4 20 cf. Ioh. 1, 4 23 cf. loh. 5, 26 ) [*]( 1 inquit-factarn est om. P 4 ita dedit-semet ipso om. N 5 non] num (?) P erit N, (corr.) G 6 aut pr. om. P 8 itahabet om. P 11 loqui (corr. m2 fort.) C res (s in raa.) P 13 sit] desit X (corr.) 14 et sic] est sicut P subatantiuni NFB snbstantiam GA 15 generationis OA ea N eum GA 17 habet] add. hoc est uita est non more nostro uita est aut uitam in se habet P cui adaentitur Turner 20 potens eet] potest st (ut uid.) (cofr.) C potest X 22 enim om. (add. m2) C 25 quam] qng (corr.) C ) [*]( 24* )

372
quia ipse aliud est quam uita, sed dum hoc potest uita eius, ut et uiuat et alia possit creare quae uiuant, uitam dicitur habere in semet ipso. nos enim uiuimus, sed non habemus sic uitam in nobis ipsis, ut et aliis demus uitam. quem sensum et apostolus Paulus memorat inter cetera dicens: qui est imago inuisibilis dei, primogenitus ante omnem creaturam, quoniam in ipso condita sunt omnia in caelis et in terra, uisibilia et inuisibilia, siue sedes siue dominationes siue principatus siue potestates; omnia per ipsum et in ipsum creata sunt.