Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Nam suffecerat testatio saluatoris, qua sibi proprium patrem dixerat deum. quis enim credentium dubitaret nihil a patre differre in substantia filium? sed quia hereticorum peruersitas infidelitatis commentis fidei iura pulsare coeperat aliter accipiendo filium dei quam praedicatur, additum est ad faciendam manifestationem hunc ante omnia apud deum fuisse et deum esse, ut declararet quod filii ueri ratio mystice continebat, per quod diuina clementia humanae infirmitati prouidisse uidetur, ut aperiret quod clausum potioris fidei meritis reseruauerat.
Unde adiecit dicens: omnia per ipsum facta sunt. ut si quis ex superioribus in aliquo ambigeret, quia angusta est intellegentia hominum ad diuinas res capiendas, ex his capax fieret, cum audit: omnia per ipsum facta sunt, ut non utique facturam ipsum putaret, quia omnia per ipsum audit facta a deo. si autem et ipse esset factura, non omnia per ipsum facta a deo dixisset; nec enim ipse per se fiebat.