Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Quamuis omnia dicantur ex deo, sed aliud est quod proprie exstitit de deo et aliud quod nutu. de foris creatum est dei; hoc est, aliud est quod de substantia eius processit et aliud quod, cum nullo modo esset, uoluntate eius creatum est, quia quod de substantia dei processit numquam fuit per substantiam, quod uero creatum est tunc coepit in substantiam, cum creatum est, ac per hoc initium non habet trinitas sola.
Declaratio igitur mysterii merita fidei minorauit, quia, quanto occultius est quod creditur, tanto magis propensior credentis est merces et minor poena diffidentis. declaratio autem mysterii, sicut minora fecit mereri credentes, ita maiores exsuscitauit diffidentibus poenas. manifestior enim lex plus facit reum. [*]( 5 Ioh. l, 2 ) [*]( 2 quia] qui GA 3 dei] deas M 4 dei om. X 6 eainceodas (corr. d--uincendas) N 8 nunc autem aperta uoce dixit esse eum deum om. P 11 declaruit C 13 usitati C ad] ab X illum PCN illo OA ipso GA qai P 15 aliud pr.] alius G, (corr.) A 18 cum om. X illo nullo P 19 per] post C 21 non om. P, N (add. s. 1. m. rec.) trinitaa (corr. m. rec. trinitatis) N 22 ministerii N meriti P 28 ocultus N 24 mercis Mt (corr.) C diffendentibus CNF ) [*]( L. P«.-Ang QoMst. teat. ) [*]( 24 )