Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Denique quamuis nota sint diuina eloquia, tamen cum fuerint sacris uoluminibus memorata, sic illa deuotum pectus suscipit quasi noua. exsuscitatur enim desiderium animae erga opera salutaria. unde apostolus ad Timotheum inter cetera: ut resuscites, inquit, gratiam dei quae est in te. igitur necessaria nobis ieiunia sunt, sicut uulneribus medicina. medellam enim conferunt uitae perpetuae, ita tamen ut duarum rerum testimonio commendentur, id est oratione et misericordia.

Ieiunia ergo intemperantiam corporis mitigant, motus aduersos reprimunt, pressuram animae auferunt, sicut ait dominus: nolite dediti esse in esca et in crapula, ne grauentur corda uestra. cum enim anima ab esca et potu fuerit liberata, tunc se melius recognoscit. sicut enim in speculo sordido non se talem homo aspicit qualis est, ita et, si esca et crapula fuerit grauatus, alterum ae sentit quam est. tunc exsuscitatur libido, accenditur ira, inflammatur superbia, generatur luxoria. unde apostolus: nolite, ait, in e b ri a ri uino, in quo est luxoria. quod si temperatum fuerit corpus interposito ieiunio, cognitione sui recepta anima intellegit qua deuotione obsequi debeat redemtori.