Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Est etiam aliud quod nos inuitat ad diuina obsequia. sanctus enim Tobias non solum iustitiae suae merita consecutus est, quia accedit ad cumulum gloriae eius etiam ex eorum bonis qui imitatores eius exsistunt. in imitatoribus enim exempla laudantur, quod nobis quoque poterit prouenire, si sic uixerimus, ut dignum sit et nos imitatores habere.

CXX. DE IEIUNIO.

Congruum est, fratres carissimi, deuotissime dei sacerdotem et praepositum plebis Christi exortari populum sub cura sua positum in doctrina sana, sicut mandat apostolus, ut opus fidei pro temporis obseruatione omni cura diligentiaque alacri et deuoto animo faciamus. ieiunia etenim, quae nunc inminente die festo paschae celebranda sunt, quid proficiant, quamuis non lateat, taceri tamen non debet. incitatur enim deuotio, quando ea quae, licet non ignorantur, recensentur tamen. tale est enim ingenium naturae nostrae, ut torpescat, si usus destiterit lectionis, quia sicut ferrum, nisi usum fecerit, eruginem generat, ita et anima, nisi se frequentius diuinis exercuerit lectionibus, nascentur illi peccata. hinc [*]( 5 cf. I Petr. 5, 7 16 cf. Tit. 1, 9 ) [*]( 1 lumina ditatus] lumen aditatus C lumen ac ditatus NX 8 futuro] seculo add. P ut] et C 5 hoc ante seculo add. P coram C (lOrr n3), N 6 illi X uitam aeternam GA 9 accidit CNX 18 ie.iunio M 14 deuotissiine] et uos deuotisaime sorores P 16 sana om. (add. 8. I. m2 [?]) M 19 diei M (corr.), CX celebrande (corr.) M quid] qui N 22 tamen om. P ingenium] ..ieiunium M 23 turpiscat M tnrpescat N (corr.), FB 25 exercerit MCNX )

362
est unde in psalmo hunc dicit beatum, qui die noctuque legem domini meditatur.