Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Magna ergo ex parte ieiunia sunt necessaria. sub Hester etenim regina, cum Iudaicus populus in periculo esset positus, ieiuniis suffragantibus liberatus est. et Nineuitae, cum [*](1 cf. Pa. 1, 1. 2 7 II Tim. 1, 6 14 Lac. 21, 34 20 Eph. 5, 18 24 cf. Esth. 4, 16. 17 ) [*]( 1 est] add. enim PGA spalmo P quae C 3 nata M, (corr.) N 5 excitatur C 7 dei om. N 8 in uulneribus C medicanuna P 9 confert P conferunt hic uero requisitus non est M 10 testimonia P 12 mutos M 13 aduersus NG 14 dedite C in alt. om. PCNX 15 ab esca] adesca N abeso FB ab esu G adeau (corr. m2 ab esu) A 16 libera P 18 ae sentit om. N 20 genetur M luiuria P (ites l. 21) nolite P 22 cogitatione P cognitionem MC, N (corr.), X 23 quae P quia M 24 parte in ras. P ester (corr. m2) A )

363
euersionis suae praescriptum diem a profeta audissent, ieiunio indicto euadere meruerunt. et iusti ac profetae nostri, quando a deo aliquid impetrare uolebant, ieiunio se humiliabant dicente Dauid: in ieiunio humiliabam animam meam. nam et saluator, cui opus non erat, ut nobis exemplum daret, ieiunauit.

Itaque nulli dubium est prodesse ieiunia. sic enim ostendet uelle se impetrare quod postulat, cum se adfligit ieiunio. unde dictum est: bona est oratio cum ieiunio. ut accepta ergo possit esse oratio, solacium uult eam habere ieiunii et, quia nihil horum sine pietate firmum est, adiecit: et elemosyna, ait, cum iustitia, ut elemosyna seruata iustitia commendet orationem cum ieiunio. denique orationem et ieiunium Corneli misericordia commendauit. ipse enim abundans copiis ieiunabat, sed et non habentes pascebat, ut illorum saturitas ieiunium eius faceret acceptabile. nonnullis ergo indiget et nonnullis carere debet ieiunium, ut possit mereri quod postulat