Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Si uelis aduertere, non incongruum uidebis quod putas diuersum esse a ratione. credens enim filium se habiturum, in quo omnes gentes benedicerentur et a quo sanctimonium exortandum erat, illa in parte signum accepit, per quam [*](4 cf. Dan. 13, 42 8 Num. 6, 27 15 Ioh. 11, 51 22 cf. Gen. 17, 10. 11. Rom. 4, 11 25 cf. Gen. 18, 18 ) [*](4 est cognitor P 6 esse et scripsi, et P easet cet. 8 autem om. PCNX 11 transfondat (a alt. in ras.) M 14 de nequisaimo] deoiquissimo CF 17 profeta N 19 quam (add. m2 uis AB) X 20 miniaterii (i quart. in ras. mS) M 22 oircumcisionis CNX 28 accipit C 24 auertere (corr. m2 AB) X 25 diuersam C )

37
generatio fit filiorum et cessat, ut sanctior sit. sed si aliquibus deformatio uidetur, animaduertant Abraham in eo gauisum et filios eius hoc testimonio fuisse gloriosos. nam Achior utique unus ex principibus gentilium uidens tantam uirtutem esse in deo Abrahae, ut Olofernem ducem exercitus Assyriorum, cuius potentiam tota terra tremebat, proprio gladio manu feminae decollaret, sponte se circumcidit, arbitratus ex eo ipso dignitatem sibi quaesitam. nonne prae se fert, si quis pro nomine Christi oculum aut aliquod membrum amiserit? nonne partem ipsam humanis uultibus ingerit, ut appareat gloriosus? pro fide enim aliquid ad tempus amittere lucrum est facere.