Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Ita et Abraham fidei suae signum accipiens non deformatus est, sed melioratus. spiritaliter uero hoc significauit, quia nebula carnis circumcidi haberet a cordibus hominum per fidem Christi, quia carnalis error obstabat caliginem praestans humanis cordibus, ne cognoscerent creatorem. Abraham autem, quia promissus est ex semine eius futurus Christus, qui hanc caliginem abstergeret, ideo circumcisus est, quia filium credidit se habiturum, qui errorem hunc amputaret. iam uide, si non congrue illa in parte uel tale signum accepit.