Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Quanta autem dignitas sit ordinis sacerdotalis, hinc aduertamus. dictum est autem de nequissimo Caipha, interfectore saluatoris, inter cetera: hoc autem a semet ipso non dixit, sed cum esset princeps sacerdotum anni illius, profetauit. per quod ostenditur spiritum gratiarum non personam sequi aut digni aut indigni, sed ordinationem traditionis, ut quamuis aliquis boni meriti sit, non tamen possit benedicere, nisi fuerit ordinatus, ut officium ministerii exhibeat. dei autem est effectum tribuere benedictionis.