Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Spe ergo futurorum animum suum consolans deo dicatus Tobias in temptatione robustus et fortis inuentus est ostendens in necessitate plus in dei timore uigilandum, quia si necessitas ad dei auxilium non inpellit, quanto magis securitas! certi ergo sancti uiri, quod deus iudicium sibi eorum omnium quae in hoc mundo fiunt exceperit, tribulationes et damna et reliqua exitia uel contumelias non aegre tulerunt, sed et gratanter acceperunt, sicut et nostri apostoli, qui caesi gauisi sunt, quia digni habiti sunt pro nomine dei contumeliam pati. indicia enim meritorum futurorum exitia sunt, quae iniuste fiunt fidelibus siue in tribulationibus siue in contumeliis.

Itaque in tantum deo placuit iustus Tobias, ut duplici genere meritorum suorum consequeretur mercedem. et in [*](4 Prou. 10, 4 8 cf. Tob. 1. 17 (20) aqq. 2, 7. 8. 1, 7. 16. 17 etc. 11 cf. Luc. 21, 2—4 19 cf. II Cor. 12, 10 21 cf. Act. 5, 40. 41 26 cf. Tob. 11, 13 (14) ) [*]( 1 a uia] et uiae C uia N necessitas enim-iustitia eat om. X 3 inde] unde P 4 augmenta (corr.) M 5 inquit om. X humiliauit GA 7 nec pr.] ne M 9 de dei] dem di M erat] est NX 12 hic pr.] hinc X promisionis N 14 consolans edd. consulens codd. 17 minus GA 18 certe C, A (corr.) 19 qui G, (corr. mH) A damna et] damnat (t eras.) N 20 gratentur C gratanter (ante in ras.) N 22 habeti NF nomini G, (corr. m2) A 23 sunt] sicut sunt P iuste N 25 dobiaa M 26 praesenti PCNX, )

361
praesente enim quae amiserat ministro angelo recuperauit lumina, ditatus etiam copiis, quae ad praesentem pertinent uitam, et in futuro heres regni caelorum est factus, ut in hoc doceremur quia, qui toto corde dei legi obtemperat nec de promissis dubitat, et in saeculo curam eius agit deus et in futuro donat illum uita aeterna.