Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Numquam ergo decipi potest, qui tota mente sperat in deo. licet ad tempus tribulationes ortae fuerint per insidias satanae, exempla nos docent sanctorum uirorum non haec a deo permitti, nisi ad crementum meritorum nostrorum, quia, si aequo animo fuerint baiulatae, hic nobis dabitur consolatio cum effectu et in futuro uita aeterna cum gloria. deus enim noster, quia iustus est, et personarum acceptio apud illum non est, temptari nos permittit, quia diligit nos, ut post laborem possit nobis praemia dare amplissima. denique apostolo, ut temptationes ab eo cessarent, deprecanti dominus ait: sufficit tibi gratia mea; nam uirtus in infirmitate perficitur. hinc subsecutus ait: cum infirmor, tunc fortior sum, et: gaudeo, inquit, in tribulationibus meis, ut inhabitet ia me uirtus Christi.
Quam ergo laudabilis sit sanctus Tobias, scriptura docemur, cuius deuotionem nec captiuitas minuit nec oculorum amissio quo minus deum benediceret persuasit, neque exhausta [*](7 Ps. 36, 25 16 cf. Rora. 2, 11 19 U Cor. 12, 9 21 II Cor. 12, 10 22 n Cor. 12, 9. 10 24 cf. Tob. 3, 11 (11-18) etc. ) [*]( 1 quae pr. om. P quae aU.] qui CNX 2 contestetor P 3 ergo] ergo enim M famalus;* M tobia X 7 uidi. N 8 nec CNX 11 licet] add. si P ad] a M insidias (a alt. eras.) M 12 hoc P 15 nitae FB 17 temtator (corr.) N temptare GA post] potest (corr.) M 21 potens P fortis CNX (fort. recte) simum (eorr. lomu) N 23 uirtus] christus M 24 quantus P 25 nec pr.] ne P captiaitatia M )