Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Tanta prouidentia est domini dei circa nos, ut errare nos nolens et legem et exempla bonorum operum daret, quibus modesta et tranquilla agi possit uita cum dei timore. qui enim auctor uitae est, non uult utique opus suum morti esse obnoxium. quamuis natura ipsa legis non expers sit, tamen quia dominus bonus et misericors est, ut maior notitia eorum esset [*](8 cf. Hiob 2, 9. 10 17 cf. Hiob 42, 10. 18 24 cf. Act. 3, 15 ) [*](1 in om. N hiis P immo detrimentum faciens om. P 6 accedunt N 8 cum] dum P hic M 11 hec M haec (hgc) CNF, G , (corr.) 12 promouit GA 14 perdit P 15 iustos iustos P 16 remunerarentur CGA caelatur C 18 receptus est (eat s. I.) N 19 diabolo N 21 prudentia CNX dei] deus (corr.) N 25 expers sit] expresit C prosit X 26 deus P ut] et X esset eorum P )

359
quae sequenda et illorum quae uitanda sunt, litteris et exemplis ostendit, sicut praesens lectio contestatur.

Dei ergo famulus sanctus Tobias post legem exemplum nobis datus est, ut quae legimus quo modo fiant sciamus et, si temptationes aduenerint, a dei timore non recedamus neque auxilium aliunde quam ab eo speremus memores scriptum esse: pusillus fui et senui et numquam uidi iustum derelictum neque semen eius quaerens panem.