Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Et quia temtator inreuerens est nec haec gloria satis ei uisa est ad probationem uiri iusti, nisi aliud aduersus eum machinaretur, quod sciret ab homine ferri non posse, petit iterum, ut illum ipsum saeuo uulnere percuteret a capite usque ad ungues. et cum hoc permissum esset, quia fides ei haberi non debet, praeceptum est ei, ut animam eius seruaret propter arbitrium, ne quid uiolenter auderet in eum, quem rationis iure superare non poterat. accepta igitur potestate recrudescente in se crudelitatis saeuitia percussit uirum iustum plaga magna nimis, ut nihil esset in corpore quod inmune esset a uulnere, quod nemo hominum tolerare posset, nisi solus Iob, qui uincere potuit satanan. et cum nec sic nequitia diaboli aliquid contra deum uiro iusto eliceret, memor fuit pristinae calliditatis suae, qua decepit Adam, si posset et istum per mulierem decipere, quia facile quis decipitur per domesticum. [*]( 5 cf. Rom. 2, 15 6 cf. Hiob 1, 21. 22 7 cf. Matth. 22, 37 13 cf. Hiob 2, 5 15 cf. Hiob. 2, 6 18 cf. Hiob 2, 7 ) [*](1 feret M 2 merę (corr. mirg) N hiis P 3 non om. P 5 editem C 7 addiligendam NX 10 auctor PCNX 11 bę N satis OM. P 13 ferre GA 14 ee aaalnere G, d (corr.) 15 angeas N 17 audiret CN (corr.) 18 superire NFB non om. M 19 crudilitatis MN 20 magna om. GA in corpore quod inmune esset om. P 21 posse N nisi om. N 22 solum P sic] sit MGA 23 deum airo iasto eliceret memor fuit om. N 24 decipit C si] add. forte P )

358

Et in his omnibus nihil proficiens, immo detrimentum faciens inpudentissimus satanas non solum inmobilem inuenit dei seruum, sed et magistrum. in ipsa enim necessitate positus non tantum in dei timore durauit, uerum etiam uxorem contraria suggerentem increpans docuit omnia, quae deo permittente accidunt, fortiter toleranda. quod ad duplicem poenam pertinet inprouidi satanae, quia nec huic suasit quod uoluit et, cum huic inuidet, alios fecit discere quod nec hunc scire uolebat.

Quantum ergo prosit temptatio dei seruis et obsit dia-10 bolo, hac lectione plenius edocemur. cum enim putat se nocere eis, promouet eos et, cum unum persequitur, multos prouocat. uidentes enim auxiliis dei hunc protegi multi imitatores eius exsistunt. lucrum ergo uolens facere perdidit; semper enim furor eius damnosus est ei. nam dum non patitur iustos esse ne remunerentur, digniores eos facit et, cum zelatur sanctum Iob, duplicauit ei meritum in caelis et in terra, quia et hic auctus est et in caelos cum saluatore receptus, ut ista omnia ad sanctorum proficiant gloriam, ad diaboli uero poenam.