Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Et his tamen omnibus adhuc potiora sunt quae dicantur. in his enim laudibus nulla probamenta tribulationum fuerunt, sed propositum deo dicatum in exercitio et obseruationibus constitutum, quod quia ad coronam meritorum temtatori non uisum est plenum, petit ut permitteretur ei diuersis temtationibus probare eius iustitiam, ut in multis constrictus alicubi haereret et posset modum excedere, quia ad hoc solent peccantibus diuersae poenae inferri, ut, quia nemo omnia potest ferre tormenta, aliquod illorum eliciat ei ueritatis confessionem.
Itaque permissum est temtatori omnia eius exterminare et perdere usque ad mortem filiorum, ut, si damnum ferret boum, ouium non ferret; aut si et ouium ferret, camelorum [*](7 Hiob 1, 8 11 cf. Hiob 1, 8 19 cf. Hiob 1, 11 24 cf. Hiob 1, 12—19 )[*](def.F) [*](4 conlatam G con latam (corr. latum) d 7 ad om. X 8 deus (corr.) C 9 meriri CNE cui] car P tali M 10 perhiberet P 11 ueritas M 12 commentiae M 15 hominibuB C nominibua GA 17 et om. P 20 constructus X 21 et] ut et (ut eras.) C possit M possent (corr.) C excidere C, N (corr.), EB 22 diuenae hinc rursus F incipit 23 eliciat] aliter eliceat extraat P eliceat X 26 boum] aut m bonum C bonum (corr.) F bouum G, (corr.) A et] non P om. X eamelorum amissionem non ferret om. N )