Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Patriarcha autem noster, fidelissimus Abraham, quia profeta erat, scit quid sequi deberet. ideo secundum quod dominus nunc dixit, tunc ille fecit, ut filio quamuis carissimo deum in dilectione praeferret dicente domino: si quia diligit [*](4 cf. Gen. 22, 1. 2 7 cf. Gen. 4, 15 21 Ps. SS, 9 26 Matth. 10, 87 ) [*](8 in] ad CNX aenisse X 4 nasceretar (corr.) C 5 umquam MCNX nec] ne (corr.) C nec (e in ras.) N rei] re N 6 nec] et nec MCFGB dispntat an] dispatatam NX deberet P debet A (corr. deberet) pariddiam P 9 Basciperent CNX 10 iudicem N in om. M 11 nt] et CNX 12 indicabit C dictioni GA 13 procruores C 15 exemplum P doceremus X 17 re] ae X 18 ob edens (corr. mS) C nos om. (add. m3 s. I.) C 21 effectibus (corr.) C 24 scit] aicut P 25 filium X carissimum GA deo GA )
Magna dilectio est, fratres dilectissimi, omnipotentis dei erga genus humanum, quae intellecta quidem perducit ad regna caelestia, non intellecta autem deducit ad inferos. deus enim beneficium suum gratum uult esse et fructiferum, ut et nobis proficiat et illum misereri delectet.