Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Sanctus igitur Abraham exemplum generi humano datus est fidelissimus. in ipso enim praefiguratae sunt omnes gentes . in salutem uenire per fidem, cuius ut superabundans crementum fidei nosceretur, temptatur ac iubetur filium suum deo immolare, quod factum erat numquam, et nec rei nouitate turbatur nec disputat an fieri debet deo iubente parricidium, qui homicidium ne fieret comminatus est. sic de dei uoluntate intrepidus et securus non cunctatur prouidum esse, quod iubet deus, et hunc filium, quem duo senes ex promissione susceperant, praemium fidei, meritorum indicem et in quo omnis spes ex promissione futuri seminis habebatur. quod ut omni deuotione impleret, matri eius non indicauit, ne quod dicationi\' eius impedimentum adferret, sciens circa adfectum filiorum procliuiores in amore esse matres; ideoque celauit eam non ambigens impleri debere quod iubet deus, ut hoc exemplo doceremur omni cura dei facere mandata.

Si enim fidelissimus Abraham in re tam graui et aspera oboediens inuenitur, quanto magis nos, quibus illa praecipiuntur quae possunt portari! o fides deo dicata et spes in domino firma, quae tam cara et suauis est, ut parentum ac filiorum affectibus praeponatur dicente scriptura: gustate et uidete, quam suauis est dominus!