Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Igitur quoniam bonus est et omnes homines saluos uult fieri, exemplum nobis iustitiae in Iob famulum suum demonstrauit, sicut praesens lectio contestatur, quod secuti et malo carere et ad bonum uenire possimus non solum a poena liberi, sed et remunerati.
Quam ergo admirabilis est sanctissimus Iob, qui ante legem litteris editam operibus suis exemplar legis ostendit nulla in hac causa alicuius documenta addiscens, sed natura ipsa duce, cui deus iustitiae semina naturaliter inesse decreuit, creatori reuerentiam pia deuotione seruauit!