Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Fidem enim nostram hoc probat rationabilem, quia non de alio quam de deo credit posse eum quod promittit. hoc ergo fidei propugnaculum est, hic triumphus. quod quidem perspicientes mundi sapientes rerum naturam, quia hoc non potest, stultum aiunt credere ignorantes, quia secundum apostolum quod stultum est dei, sapientius est [*](1 Gen. 15, 5. 6 7 cf. Rom. 4, 2 16 cf. Gen. 15, 6 25 cf. I Cor. 1. 20 27 I Cor. 1, 25. ) [*]( 1 eis N potest M (corr.), C 3 estimatum P reputatum Mm2 illi] ei P de iastitia C (corr.) 6 stultum] instum stultum P 6 e mundo] mundo C enim deo X quia] qui GA 8 sapier.tia- M 9 credisse CN 10 **«eniin M .....et spes (et spes in ras.) M 11 donorum P 15 respicens .X (corr.), F 19 periti dum] peritiam C 21 est pr. om. P 24 est] et X 25 perspeciente.s N perspiciens X )
Magnus igitur et admirabilis Abraham, qui contra mundi sententiam deo credere non dubitauit, quia potens est facere quod promittit. natura Chaldeus magister credulitatis apparuit: quamuis astrologiae peritus, deum tamen praeposuit humano consilio dignum aestimans, si hoc credatur de deo, quod quo modo fiat inuestigari non possit. infirmitatem enim suam dei potentia confirmauit, quia ad maiestatis suae unicam magnitudinem protestandam facere disponeret quae inpossibilia et inaudita sunt mundo, quo facto ostenderet se dominum creaturae et creatura subiceret se ei, cuius opus ceteris omnibus inpossibile uideretur, quorum incredulitate plus sublimatur fidelissimus Abraham. fides enim eius incredulorum poena est et incredulorum perfidia gloria eius est; nam fidelium pater est et infidelium iudex. huius enim exemplo et boni aeterna uita donantur et mali aeterna dabunt subplicia. illo enim tempore, quo adhuc mundus scientia paruulus erat et nec signis ac prodigiis, quae ad fidem adtraherent, inlustratus, deo contra scientiam suam fidem non denegauit. [*]( 10 cf. Rom. 4, 21 11 cf. Gen. 11, 28. 31 21 cf. Rom. 4, 11 ) [*]( 2 post natura eras. non potest nos C posse] esae P *ea M 3 i«.M*.nos M factnram N 5 est] et N 6 hebitndine MGA 10 potens est] potest CNX 11 magis iter credalitatis apernit P crndelitatis C 12 astra logiae (corr. ml et m. rec.) M 15 potentiam C, G (corr.) 16 protestandum P 17 quo facto] quod fato M deum MG 19 sub*limatur C 21 et om. CNX 22 aeterna uita in ras. N 23 enim om. N 25 adtra.herent N 26 contra ecientiam] conscientiam GA ) [*]( L. P«.-Anf. QIłМIł...at. ) [*]( 28 )