Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Uideamus nunc quid credidit fides haec, ut ad tantum honorem et gloriam diuino iudicio perueniret. fidem enim laudauimus, sed quid credidit, nondum diximus. educens etenim [*](6 cf. Hebr. 2, 14 10 cf. Rom. 4, 11 16 Ioh. 8, 56 ) [*](2 praemii inomne N praemium in omne X 3 statam] gratum (corr. gradum) N 4 illa (scil. morte)] illam PN 5 beatus X 6 nostrum (sdl. eangninem)] nostrum (eorr. nos) A redimit NF morte] mortem MCNX (ftOft A) deuictam N 7 superaret (corr. superare) C snperarit FB 8 CXVll om. GA 9 fidem (?, (corr.) A praecipue C 12 fnerit in raa. C meritis JPG, (corr.) A 18 est] eius (corr.) C incredebilibna N (corr.), F 14 ex(s)tetit N (corr.), X 16 cupiunt (corr. m2 [?]) M 20 ab] ad N filio (corr.) N 22 ad] id M om. (add.) N 28 fidem (m eras.) M laudabimus C 24 educens (corr. edocens, et postea m. rec. educeml) M educiens C )
Hoc ergo credidisse perfidia mundanae sapientiae magnum facit, contra cuius spem hoc credidisse maximi meriti est. desperatio enim mundanorum meritum est et spes Christianorum. bonorum enim praemium causa facit malorum; fortior namque et plenior fides est, cum se incredibilibus magis committit. homo enim iam aridus et de uxore anicula semen se credidit habiturum, quod prae copia numerari non possit, non hoc magis respiciens quod ostensum est, sed illum qui ostendit mentiri posse non aestimans. ideoque deputatum est ei ad iustitiam. nam rem absurdam et quae inpossibilis scitur hebetis est credere, nisi persona sit, quae credi istud suadeat. unde Abraham et admirabilis fidei est et cordis periti, dum et illud credit quod incredibile est et huic se committit, cui non credere et stultum est et periculosum est.