Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Illud autem quale est, quod fatorum adsertores subplicationibus sunt deuoti, cum sint his aduersae? nam et annos suos commendant et de nuptiis et de profectione quaerunt et de emptionibus et de dignitatibus. quod si fati est, quid oras, quid supplicas, quod etiam te inuito futu rum est? \'sed quaero\', inquit, \'si debeam emere\'. ergo non in fato consistit quod tunc facere debere te dicis, si didiceris expedire. nam si fati est, frustra quaeris, quod, uelis nolis, quaeras non quaeras, facturus es.

Quia autem nec apud eos ipsos fixa est ista adseueratio, idcirco incerti temptant, ne aliud uerum inueniant quam tractaut. sed prudentiores qui inter eos uidentur: 'non propter fata\' inquiunt, \'supplicamus, cum ea minime inmutari sciamus, sed horum causa, quae iuxta fata sunt, ne faciant nobis aliquid aduersum). age uero, si nescio quis bonum fatum habeat et iuxta se sit aliquid quod uideatur contrarium, quid poterit [*](1 cf. Liu. I 56, 8 ) [*](1 et om. X C. Iuniue] centum iunius (pr. i s. I.) C cum iunius F cum unius G cn unius (m2 corr. comuniua) A cur iunius B 2 concilio X ae simulauit] esimulauit P Superbo scripsi superbo edd. 3 Constantini] constant in X (corr. A) 4 murionem NX annos P qui] quia P sampaucius P samsutius M samsuciis G samsutua A 6 auocaretnr M (corr.) 8 aupplicatione C 12 quod] quid MONFB 14 dediceris CFB 15 uellis CNX nollis N 16 quaeras] queris (aliqwid s. i eras.) M 17 quia] que (corr.) C 18 incerte CNX inuenient C 19 non] nam X 20 facta (corr.) P ea om. C minime] minime scire (scire eras.) P anime N 21 facta (c exp.) P ne] nec (corr.) C nobis CN aliquod P 22 qui N fatum] factum (corr.) P suam C om. N 23 contrarium quid] contrarii inquid (inquit) X )

346
esse, cum fatum bonum inmutari negetur, sicut et malum? certe hoc, quod iuxta fatum est, ne noceat supplicatur — nocebit enim nisi fuerit supplicatum —: quo modo ergo illud fatum inmutari negatur, quando hoc, quod uicinum est, timetur? nec enim hoc timeretur, nisi illud inmutari posse crederetur. sed quia in eo magis causa consistit, ne fatum mutari dicatis, sine dubio sine causa supplicatis.