Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Uidete autem ne et hoc fati sit quod supplicatis, quia sine sale solet esse quidquid fato adsignatis. certe non mala resest supplicare: cur ergo non fati esse dicatur? si ergo fati erit quod supplicat, cuius erit supplicare et non impetrare? quia, si fati erat, impetrare deberet quod supplicat. si autem fati est supplicare et non impetrare, stultum est fatum, quia supplicare facit hominem, quem scit non impetrare. quod si nescit an possit impetrare, quod illum facit supplicare, inprouidum erit fatum et carens ratione, quia omnis ignorantia insipientia est, insipientia uero stultitia est. in hanc partem cadit omnis tractatus paganorum. uiderint pagani, qui circumfusa caligine non uident lumen. antiquo enim errore circumuenti ueritati, quae prius latebat, aures accommodare detractant.

Quid de Christianis quibusdam dicimus, qui in solo nomine mutati pristini erroris uindicant uanitatem in tantum hebetati, ut ipsum dominum sub fato egisse contendant dicentes: (ipse dixit: nondum uenit hora mea\', ut hora haec non uoluntatis, sed fatalis condicionis fuisset necessitas, cum ille uoluntatis suae horam significauerit, qua se pati permisit [*](17 cf. quaest. 114 24 Ioh. 2, 4 ) [*]( 1 esse] obesse P cui adsentitur Tumer immitari (corr. m. rec.) M 2 iusta X ne om. Å 3 fuerit (e in ras.) N 4 legatur C nee) ne P 6 fatu X dicatus C 8 ne] nec G, A (corr.) 10 dicitur N 11 imperare (corr. m. rec.) M 12 supplicare] supplicaret (corr.) C 14 possit] potit FB potest GA 16 quia] qui N 17 cadet X omnes FB tractus X 18 pagina X qui] qu(a)e GA 21 dicimus (corr. m. rec. dicamus) N solo] salo N (corr. m. rec.), FB 22 in. N 23 habitati CX haebitati N 26 uoluntati C pati] parati FB )

347
denique ait: potestatem habeo ponendi animam meam et potestatem habeo iterum sumendi eam. cessat ergo fatalis necessitas, ubi potestas est uoluntatis.