Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Traduntur enim mulieres Scytarum, quae Amazonae dictae sunt, quia, cum uiri earum occupati bello longinquo diu abessent, propter sobolem seruis se miscuisse et omnem marem natum necauisse relictis feminis ita, ut nulla lanificio operam daret, sed ab ineunte aetate palestra et armis inbuerentur. harum tanta uirtus et industria in rebus gestis fuit, ut per multam annorum seriem regnantes nonnullas gentes subigerent Asiamque omnem sub tributo ponentes. quid ad haec poterit dici? numquid haec fati fuerunt, quae per tot annos sic gesta sunt, ut omnia, quae tati putantur esse. inanirent? primum ut contra naturam mulieres spretis uiris regnarent; deinde quod seruis mixtae sunt propriis; tertio ut omnes nati masculi necarentur, feminae uiuificarentur tanta eas prosperitate secuta, ut sine uiris regnum coeptum magnis copiis et temporibus propagarent. certe hoc factum a mundi constitutione est numquam, nisi in Scytia tantum: ne forte dicerent, quia, cum mundus innouatur post annos mille quadringentos sexaginta, sic haec ueniunt, quippe cum mundus iam sexto millesimo anno agitur.

t quamdiu quod imitatus quis fuerit facit. nam M. Crassus (Agelatus) dictus est, quia semel traditur in uita [*](3 cf. Iustin. Hiat. II 4 23 cf. Cic. Fin. V 30, 92 ) [*]( 1 emendet] emen*«*det C enim det X inemendet] emendet GA qui M 3 scytharum MN scitharum CF schytarum X mazone P amazone M (corr. m. rec. amazones), CFB 4 quia pleonastice] quae C 5 subolem F seruia] suis add. P 8 gestis] gentis CX gentes FB gente G, A (corr. gentes) 10 subige**** (rent a. l.) M subierent CG, (corr. aubicerent) Å ponentes (corr. m. rec. ponerent) M 11 haec pr.] hoc hoc (alt. eras.) M dici om. N 14 repugnarent P mixti X 16 secuta ut] sicut aut (corr. m. rec. siccut aut) M 17 fatum PM mundi conditione P constitutione mundi CNX 18 est eras. M umquam (corr. fJI. rec.) M uniquam CNX scyciia P scithia F scithya GA schithia B tantum (add. m. rec. fnit) M 19 quadragintos FG 20 hic CNX eueniunt P 21 agatur P 22 ante quamdiu aliqua excidisse susptcatur Turner quisj qui X M. om. CNX 23 agelatus (corr. m. rec. agelastus) M )

345
risisse; et C. Iunius (Brutus) est cognominatus, quia sagaci consilio stultum se simulauit, ne a Superbo rege propter pecuniae suae magnitudinem occideretur; et temporibus Constantini morionem se XXX annis finxit, qui Samsucius uocabatur, ut imperatorem, sicut ipse postea dixit, a taediis suis auocaret. ubi est ratio fatorum, quando unus quisque quod uult facit? exclusa est.