Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Eunuchus aliquis natus est, alii fiunt: ubi erit fatum? in illo, credo, qui natus est; qui fiunt, quid dicendum de his est? diuersum est enim. aut si hi fato facti eunuchi sunt, ille contra fatum natus est eunuchus. et quare tam raro eunuchus nascitur, ut incredulum uideatur? quaedam fuit mulier in urbe Roma, quam constat undecim maritos habuisse, et alius uir, qui duodecim habuit uxores: quae fata sunt, quae his hoc decreuerunt? nam tempore imperatoris Constantii manifestum est puellam in parte Campaniae inmutatam in masculum et Romam perductum: quae hoc fata fecerunt? alia, ut opinor, quae uos nescitis..
0 si de hoc nomine taceretis et aliqua euentui et casibus remitteretis, quaedam prouidentiae concederetis! nam tantum potest uirtus et industria animorum, ut non solum naturae [*]( 16 cf. Hieron. Ep. 138, 10 ) [*]( 1 posset CNFB 3 fatum om. CNX 4 est seniorum C 7 accedit (corr. m. rec. accidit) M accidit CNX uenit (n in ras.) C 9 fatorum] futurum PMCN futurum, fatorum coni. Engelbrecht 10 penaitatur (it eras.) C pensatur G A exercitiis edd. exitus P ezitiis cet., cf. p. 261, 5. 19 12 natus eat] add. qui fiunt, quid dicendum est P 13 est] est (add. s. I. m. rec. an in his) M quid] qui CF eat de his P 14 his P hii CNX 15 rare N 16 mulier fuit CNX 17 orbe M 18 undecim C 19 decreuitur FB decreuit OA constantini PG 21 perductum (corr. perductam) P perductam M (corr.), N que (eraa.) M fecerunt fata (corr.) P 24 prouidentiae (add. 8. I. m. rec. dei) M )