Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Sed hoc mathematicis non uidetur. aliud enim fieri inquiunt non posse, quam ut sidera decretas sibi impleant causas; et neque reuocari neque ad aliud inpelli possunt, sed semel statuta seruant officia. haec mathematicorum. adseueratio est, ut dicant fata inmutari non posse neque precibus aliquid impetrari, quia semel deum dicunt statuisse totius mundi rationem et ministris sideribus tradidisse, quae neque retro neque ante ferri possunt.
Hic est error mathematicorum, quo etiam deum pulsant. per hanc enim adseuerationem negant, aliquid posse fieri extra ordinem mundi, ut omnia, quae in mundo a deo facta leguntur, si a mundi lege discordant, negent credenda, illa autem asserant, quae iuxta statuta mundi facta dicuntur, ut neque. uirgo peperisse dicatur neque uirga Aaron floruisse et [*](7 cf. m Reg. 17. 18 27 cf. Luc. ,1, 34 cf. Num. 17, 8 (23) ) [*]( 1 wgequantpr] et sequantur M 2 ministrant όm. X 3 frQctos C 6 diutisairae edd. diutissima eodd. (con;. A) suBpensus P 7 fatum P; fMttom N . famen PM excitat (corr.) C 9 eodem (corr. eadem) N ipodo ratio] moderatio P, C (r in ras.), NX . 10 quidem G, (corr.) A. 11 uti (?) M. 13 apotest M 16 ad om. X 19 statuisse se M, C (se m2 s. I), NX (se erat. A) . 20 ministroa P tradisse CN .21 ferre M 23 enim om. P 26 fata P, (corr.) 4 ut om. X 27 uirga om. N. 4mamrQn (twi.ananrpB) JV ...\' . -\' ..\' ,.: )
\'Sed transgressus uidetur\', aiunt, \'rationem quam statuit, ut aliter ipse fecisse dicatur, quam mundo decreuit\'. age uero, mundo legem statuit faciendi aut generandi: numquid sibi? et humilitas eius erat, si sic faceret, sicut ab eo conditus mundus. et unde ab eo factum intellegeretur, si mundi lege fecisset quod fecit? ut autem intellegeretur a deo factum, non a mundo, alio ordine factum est.
Certe soli decreuit ut incessabiliter impleat statuta spatia nec habeat licentiam standi: numquid, quia hanc legem ei statuit, nec ipsi licebit statuere illum?
Certe iudicibus statutum est, ne liceat illis in reum datam sententiam reuocare: numquid et ipse imperator sub hac erit lege? nam ipsi soli licet reuocare sententiam et reo mortis ignoscere: quanto magis deo licere debet, quod mundo concedi non debuit, quia creatoris sui est famulus! denique mundus per legem sibi traditam occidere potest, uiuificare non potest. per intemperantiam caecum creare potest, oculos illi reformare non potest; inbecillem et aegrum facere potest, curare illum non potest, hoc enim deus sibi reseruauit, unde appareat eum omnium esse dominum. ad subruendum enim fatum pertinet, quia mortui resurrexerunt, caeco nato oculi reformati sunt, aegri et paralitici confirmati sunt et cetera, quae facta sunt talia, ut confugientibus ad deum, si quid fati [*](1 cf. Gen. 21,2 18 cf. Ios. 10,12.18 24 cf. Matth. 11,5. Loc. 7, 22. Iob. 9, 1 ) [*](2 rationem P 6 age (corr. ager) N statoit (corr. atatuunt) C aut generandi om. N 8 unde (un in ras., n 8. I.) N 10 fatum M mando M 11 statutas C, N (corr.) patia C 12 qui N 14 in om. N 15 ipae] p. ipsi (p pr. eras.) C 16 ipsi aoli licet] ei ipsi licet soli GA reuoeara N 18 creatori C 19 perque P 20 internporantiam N 21 imbecillum P inbidlem CWIFinbecilem (corr. inbicilem) B 22 reseraabit CN 23 eam om. P dominus P deum CNX subrnendam (corr.) M 24 factum FB 25 agri M 26 alia CNX facti N )
Rogatus enim deus etiam quae statuit amouet. nam utique statuit in peccatores uindicandum et tamen deprecantibus ignoscit, quia ipsi soli licet ligare et soluere. unde cum soli statio concessa non sit, sub Iesu Naue iussus est stare et oboediuit eius imperio, contra id quod sibi in ratione mundi fuerat praeceptum. sub Ezechia autem amplius factum legitur, quia, ut Ezechias, quod sibi promissum erat, uerum esse non dubitaret, signum tale accepit, quod nouum esset et humanis auribus inauditum. non enim, sicut prius, soli iussum est ut staret, sed ut reuerteretur retro, quod uidens Ezechias certum haberet posse sibi eum quindecim annos addere ad uitam. qui de nona hora fecerat sextam. et quia contra mathematicos est quod Ezechiae concessum est — negant enim posse addi ad uitam —, signum iterum in hac re, quod contra mathematicos esset, accepit. inpossibile enim asserunt aliud astra facere quam habent constitutum.
Certe fati esse dicunt seruum habere aut non habere. esto. ab initio mundi haec fata ubi fuerunt? usque ad diluuium enim et infra multa serie annorum transacta non fuit haec condicio seruitutis. aut numquid ex Nini temporibus haec fata coeperunt, qui primus dicitur finitimis bella inferre coepisse [*]( 2 I Ioh. 4, 4 6 cf. Matth. 16, 19 etc. 7. 12 cf. Ios. 10, 12. 13 13 cf. IIII Reg. 20, 11 24 cf. lustin. Hist. I 1 ) [*]( 1 potest om. GA posset GA iohannis MC, N (corr.), FB 5 tamen] tunc (corr. fort. m2) C 6 et ante ligare add. P 7 concessa] est concessa P hiesu GA iustus (corr.) C iussum GA 10 ut] et P 11 accipit C 12 sicut inauditum (inauditum eras.) P soli. C 15 hora] hora horam P feceret M sexta GB quia] qui P, (corr. m. rec. quid) M 16 est pr.] est (m. rec. add. mg dicendum) M acceesum (corr.) C est aZt.] est (corr. m. rec. esse) M negant (add. m. rec. alt. negant) M 18 accipit CN impossibili M 20 habere om. (add. 8. I.) M 22 multas C serie-tramhacta om. (add. mg.) M erie C 23 aut—haec om. (add. mg.) M facta X 24 inferme FB )
Et antea uita hominum agrestis erat nec diuitiis studebatur: quo modo nunc astrologi per astra dicunt diuites et, pauperes fieri? numquid mutata sunt astra, aut uersutia et praestigium est satanae, ut ea per stellas dicat fieri, quae angelis suis ministris operatur? accedente enim tempore, quo interitus ei adpropinquat, maiora adinuenit, per quae peccetur.
Ecce scimus fame laborasse Italiam et Africam, Siciliam et Sardiniam: dicant mathematici, si omnes hi unum fatum habuerunt, cum inter centum nec duorum sibi fata conuenire posse dicantur. erubescant et taceant et deo subplices manus tendant, in cuius potestate sunt omnia. sed in hoc forte subreptum est fatis: quid dicemus de Pannonia, quae sic erasa est, ut remedium habere non possit?.