Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
0 infirmitas eorum, qui fide pendula Christianos se profitentur! dum enim de promissis dubitant, nec de his quae facta sunt cogitant. si enim ea quae a profetis et apostolis gesta sunt considerarent, numquam fabulas mathematicorum admitterent. scirent enim omnia in dei esse potestate nec terrerentur, quando bonis mala accidunt, quia in futuro iudicio remunerabuntur, memores apostoli dicentis: quia per tribulationes, inquit, oportet nos intrare in regnum dei. contentus enim et dei sui exspectans iudicium remuneratus [*](24 Act. 14, 22 ) [*]( 2 fati pr.] fatis P demonium (i exp.) N S ab initio-fuisset om. C 4 eo] e (corr. m. rec. eternum) M 5 agrestris N 6 astra logi G, A (eorr.) 8 stelles (corr.) M 10 adaenit X peccator C 11 affricam PCFB silitiam (corr.) MA 12 sardiniem (corr.) M Bardinam FG hii C (corr.), NX 18 habuerunt om. P 15 tendat (corr.) N 16 est om. N dicanms C de] de de C - de N panunia M, CN (corr.) 18 quia C 19 pro.missis M 24 apostolo FB 26 contus M remuneratos GA )
Qua igitur spe Christiani mathematicis aures commodant, cum audiant Iohannem apostolum clamantem et dicentem: nolite diligere hunc mundum neque ea, quae in mundo sunt? itaque si haec sunt fidei uel legis nostrae praecepta, ne mundus diligatur neque ea, quae in mundo sunt, [*](12 cf. II Reg. 6, 22. Prone 25, 6 13 I Tim. 6, 8 23 I Ioh. 2, 15 ) [*](1 in om. P uindicari (in in ras.) N 8 uicta (?) P uita* M 4 exercitum PMO 5 et om. C 6 futurum C celestam M 7 homini P eligerent P elegeret (corr. eligeret) CN elegerit FB 11 Teuelatus M (corr.), CNX 14 sumas CNX quaeritur ex 17 ergo om. N 19 ezpederet N (corr.), FB 20 caelestibus C (corr.) 21 qua] quia X spem (corr.) M laepe GA ipi«ani M commendant X 22 clamanUem M 23 noli X dilegere M mumlum hunc GÃ 24 mundo] hoc mundo CN hanc mundo FB itaquemundo sunt om. P \' haec] hoc X 25 dilegatur (corr.) N in om. N mundo (corr. mundi m. rec.) N )
Felicitas enim ista securitatis facultate accepta diuinorum caret sollicitudine. indiligens enim sit necesse est circa diuina oracula, qui omnibus necessariis refertus, unde sit sollicitus, non habet. alia enim sollicitudine incipere solent laborare huius modi, ut amplificentur in saeculo, quod sine peccato non potest fieri. si propius autem aspiciatur, uidebitur inimicus magis illorum esse mundus, quos beatos dicitur facere, uix enim aliquis illorum caelestia cogitat.
Gaudendum ergo Christianis est, dum recte conuersantes premuntur in saeculo. hic enim uicit saeculum, qui contentus quo modo illi euenerit in saeculo deo suo gratias agit, a quo, si qua hic denegata uidentur temporalia, reddi speret aeterna. ut quid enim deus futurum iudicium statuit, nisi ut qui iniuste deprimuntur ad tempus, in uita aeterna (exaltentur) conpressis his, qui per potentiam contemnentes aut non credentes futurum dei iudicium inpunitatem esse scelerum arbitrati sunt?
Sed fatorum adsertores negant futurum iudicium. si enim nascuntur qui boni sint et e contra qui mali sint, quid laudas aut accusas, quando neque bonus congressus laborauit, ut uinceret, neque malus neclegens fuit, ut perderet? istas [*](12 cf. Col. 3, 2 14 cf. Ioh. 16, 33 ) [*]( 1 uestrum P nostrum (m m2 in rag.) N quaerantur XX 2 quae alt.] quod GA 7 refertur CNFG unde] et (add. m. rec.) unde N 9 amplificantur C 10 propriua P, N (corr.) prius (corr. proprius) C propriis X 11 beatus C 13 gaudium G.A. xpi annis M xpianus (corr.) N 14 uincit P \'5 illi#euerit (corr. m. rec.) M 16 reddi eperet] lacuna in P redd*****et M 18 in om. PX edd. nita aeterna om. P exaltentur suppleui altentur mauult Engelbrecht donentur edd. 19 aut non credentes om. (add. mg.) M 20 inpunitatem-iudieiulII om. P eaae] om. M ae C, (corr.) N, X 22 sunt CNX e om. P sunt NX qui P 23 laudes PX laboraret P 24 malus] inalns neque G, (neque exp.) B neclegens (corr. neglegens m. rec.) M neque legens CNFB penderet X istas om. CNX )
Quo modo autem euasuros se in perpetuum credunt, qui nequiter uersati legis seueritatem studio quodam ad tempus effugiunt non cogitantes auctorem legis hinc dissimulare non posse? nam hic imago legis est, illic ueritas, et qui inludit imaginem, ueritatem inludere non potest. numquid est aliquis locus sine deo aut aliquis manus eius effugiat? putant autem blandientes sibi, quia qui hic euadit iam securus sit. et quo modo hoc iustum aestimant, ut aliis in talibus causis damnatis isti euadant?
Certe deus mundum constituit et qua lege uteretur ostendit. diligens enim opus suum ostendit ei uiam, qua itur ad uitam, ordinatis quibus ducibus uterentur, quia est et uia quae ducit ad mortem. numquid non ergo requirere debet, si hi, quos ministros regni sui posuit, eo iure, quo constituit, populum eius gubernarunt, aut si populus edictum eius suscepit, ut et ministri fideles inuenti laude digni sint aut infideles poenis subditi, similiter et populus lege seruata laudetur aut contempta damnetur? hoc iustum est, hoc causa ex?oscit. [*]( 16 cf. Matth. 7, 13. 14 ) [*]( 1 quidem] quid est X uindicant PGA iudicii sublati NX 3 sed] seu X se om. N 4 factorum C, N (corr.), FB 5 ut] et C nominari] minari (rorr.) M nominerum (corr. nominarum) C 7 nequiter (add. s. l. do m. rec.) M 8 effugiunt] et fugiunt C 15 uteretur] pro utaeretur quia est (pro et quia est eras.) C 16 enim] eum (corr.) N 18 quae] qui (corr. que) N ei hi] si hii CGA sibi N 19 eo] eos C quod P 20 suscipit C 21 ut et] ut C aut NX ministri] administri C aministri N (corr. et ministri), FB fidelis M sunt CN 22 laudetur quo (quo eras.) C laudatur X 23 contemptu C contenta. N damnatur P iussum CNX est om. CNX hoc alt.] . hoco (corr.) N ) [*]( L. Ps.-Aug. Qnaest. test. ) [*]( 22 )
Quo modo ergo quibusdam displicet futurum iudicium credere? sed hoc mathematicorum inuenit amentia. quo modo enim possent futurum accipere iudicium, qui praesenti repugnant, quia iudicium in natiuitate esse contendunt? et quia ueritas, cum putatur premi, resurgit, ipsi, qui quodam iudicio naturali bonos et malos non fieri, sed adserunt nasci, peccantibus retribuunt nec patiuntur inulta esse peccata. uirgis enim pistrino uinculis intus corripiunt, quos foris inemendabiles adserunt natos. aliquis prudentium corripit quem scit emendari non posse? quod quidem aut stulti est aut iniqui.
Sed ne hoc ipsum fato dicant fieri, quia qui sub fato est non facit quod uult, ut etiam ipsi naturale habeant ut uindicent in eos, quos sciunt inconuertibiles manere naturaliter, et uere, quia sic dicendum est, ut quidquid fati esse dicitur stultitiae deputetur. quam enim stultum est ut* cum dicant aliquem malum natum, nec illum bonum probent quem adserant bonum natum! quo modo enim potest bonus iudicari, qui rem iniquam facere deprehenditur? quid enim tam iniquum, quam ut caedatur, qui negatur aliud potuisse facere quam fecit?