Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Munimenta ergo sunt animorum meditatio assidua legis dei et operatio, quia, si otiosos nos uiderint a rebus diuinis, exsuscitantur ad sollicitandos nos. ipsi sunt enim qui per carnem et sanguinem seminant concupiscentias. quamuis enim habeat caro proprium motum originis suae, quia non est otiosa carnalis natiuitas, tamen in hac re accedit ad necem hominum adiutorium demonum.
Diuersa enim sunt demonia et disparem habentia uoluntatem. quaedam autem sunt, quae, cum perturbant animos, elidunt corpora; quaedam uero admiscentia se sanguini generant animis desideria; alia autem cordi hominis se copulantia suggerunt cum blanditiis contraria; nonnulla autem sunt, quae [*](16 cf. Ps. 1, 2 ) [*](1 sensos M, N (0 m2 in ras), FB 2 adiuaantibus NX 4 appareret C 5 quid] qui C 7 nobis N silent (1 m2 in ras.) N 8 auggere (corr. m2) N 10 andire MG operari GA 11 inimici quoa] inimi quos (corr. »». rec. cos) N 12 hii PCNX dii om. P 13 sed] sed et P 14 qua] quę M se] si C 16 quia] qua C otisns M tiosos (corr. m. rec.) N niderent C 20 natinitatia (corr.) M 21 demonium (corr. m2 dęmonium) N 22 nolnptatem P 25 animus N aU G corda N copulentia MN 26 suggerent M blaudos G blandi.s AB )
Haec omnia ignorantes pagani fatum appellant, cum diuersae sint causae et ista ab inimicis procurentur, ut quacumque ex causa inretitus homo subiciatur passionibus. sedfatum bonum appellant, cum bene temperata sunt corpora aut affabilitate commendantur habentia gratiam quandam; malum autem fatum esse, si plus caloris habeat aut umoris, aut si non sit aspersus gratia, sed magis ad detrimenta paratus, quos infortunatos uocant.
Fac uera esse. uidemus enim haec etiam in animalibus, ut plus habeant caloris; sed animalia non sunt rationabilia sicut homo, ut possint adhibita cura corpus suum temperare. ideo enim imperator est corporis animus, ut gubernet eum retinaculis legis diuinae. ea enim, quae siue inpulsu carnis siue ab inimico suggeruntur, non esse utilia lex ostendit diuina, quam ideo adiutorio dedit deus, ut dictantem inimicum mala quasi bona respicientes legis praecepta intellegamus illum esse seductorem, quia aliud suadet quam docet lex.
Sic ergo frenatur corpus, ut, quia feruet, minus illi detur et a deliciis retineatur. sicut enim corpus febricitans si accipiat escam aut potum, increscit illi calor, ita et huius modi corpora, quae sanguinis feruore uruntur, uehementius exardescent, nisi fuerint gubernata. igni enim si non des escam, sopitur.
Animi est ducere corpus; si autem dimiserit eum, ut [*]( 1 cf. Luc. 13, 16 ) [*]( 1 infirmantibus X 5 inritatur G inrititus N inritetur X 6 temporata MN 7 fabilitate P commendatur N habentiam CNX mulom M 8 factum G, (corr.) d 12 calores M coloris C 13 adhita (corr. m2) N temporare M 14 gubernaret P gubernet (ernet m2 in ras.) C illud P. eum C m2 ita ras. 15 enim] nim M 17 deus dedit P 19 aliud] illud C quam docet] condocet C 20 eic] si P, C (corr.), B feruet] in ras. C seruet G, (corr. Beroit, et postea seruiet) d 21 frebrititans M 22 si] sic M 28 ruuntur CX 26 demiserit N eum] illud P )
Illis autem eueniunt quae a mathematicis. dicuntur, qui credunt futurum quod dicunt. id enim agitur subtilitate demaniorum, ut ea efficiant, quae antestites illorum dixerint futura, ne falsi detecti prodantur. circa eos uero, qui responsis illorum non commodant fidem, non praeualet effectus eorum, quia neque ipsi tam intenti sunt, ut satisfaciant eis, qui illis non credunt, neque patitur deus facere illos per quod seducantur fidentes de deo et non credentes diabolo. omnia enim sic deus constituit, ut secundum unius cuiusque fidem eueniat ei, ut arbitrium liberum maneat uoluntatis. ac per hoc qui deo credit ad auxilium eius confugiens, nibil ei poterit praeualere; certus est enim in potestate eius esse, quae fecit, et non audere contra eum, quem uidet deum communem habere propitium.
Certe deus fecit mundum et solem et lunam et stellas creauit constituens eis cursus, quibus gubernatur genus hominum. numquid non habet potestatem imperare illis. ut aliquando aliud faciant, quam decretum habent? sic enim ea condidit, ut uoluntati eius subiaceant et tunc demum cursus decretos [*]( . 5 Eph. 6, 12 ) [*]( . 1 quod M praecipit NX eum] illad F 5 tuitio] uirtas P ducio C tutio NFB tutiHam C tutellam X 9 uiuit GA • 12 afficiant P, (corn m2) F .15 ipsi tam} tamen sibi G tamen ipsi (rn e:x::p.. et eras.) A qui] quia C .20 confugens ONFG. 21 in om. P, C (add. m2) 22.audire C audere (contrarium) (= diabolum) contra um coni. Engelbrecht oiriet] det (corr..m2) C commune X 25 bumanum CX 26 non habet om X 28 uolufttatis C .. )
Eodem enim modo ratio. mundi est, ut imperium sae* culare. quo modo enim quidam pressi a rectoribus prouinciarum ad auxilium imperatorum decurrunt ut erigantur, ita et homines, si aduersa sibi uiderint tempora, supplices se praebeant deo, in cuius potestate sunt omnia.