Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Persae licitum habent cum filiabus suis conuenire, quod et hic fieri posse ostenditur, per id quod a quibusdam factum probatur. sed quia uindicta interuenit, metu correpti sunt, ne facerent, quod potest fieri, sed non licet. omne enim, quod prohibetur, ideo prohibetur, ne, quia potest fieri, fiat; si autem fati esset, non posset fieri neque prohiberetur. nam si non est fati et prohibetur, posse fieri quod fati non est significatur. et quae prudentia est prohibere quod non potest fieri? aliquis prohibeat, ne quis de urbe Roma transuolet in Hispaniam, [*]( 1 decetur (corr. m2) N - 3 unuchos (corr.) M ennnc chors (e eras.; c pr. in ras.) C eunuchors (r eras.) N 4 alius (corr.) N hinc M absolutum X 5 fastum (corr.) N occultum X cessaret (ceesa in ras.) N 7 quid CNFB ual M faciat (corr.) M 8 hic] adhuc P 11 fui (corr.) N meritrix M cinedii NX 12 qui C dicimus X hii CNX 13 facto MB noecuntur C 15 circumuenire M (corr.), GA ad hunc] adhuc M (corr.), CNX 16 ad om. P 17 perse licilum habent om. (add. 8. l. m2) C 18 fatum PF 21 quia] qua (corr. m2) N fieri fiat] fiat fieri P 22 possit GA fieri] fierit (corr.) M est] esset X 23 et] non M prohiberetur CNX fieri posse P 25 romana N )
Mos Maurorum est, ut inaures etiam in naribus habeant feminae. numquid fati est? si fati esset, huc translatae sic manerent, quia, si fatum est, unus quisque secum habet fatum suum; sed quia non est fati, omnes inde hic inmutantur uidentes turpe istic uideri, quod illic decorum putatur.
Certe apud omnes gentes numerus numerus est et terra terra est et aqua aqua est et aer aer est et ignis ignis est. numquid potest alicubi repperiri terra, quae non arida sit, aut aer, qui palpabilis sit, aut aqua, quae non fluxa aut frigida sit, uel ignis, qui frigidus sit? sic ubique Iuppiter Iuppiter est et Saturnus Saturnus est et Uenus Uenus est; eodem modo et cetera signa. ars enim ista una ratione ubique tractatur.
Sed, quia apud omnes gentes instituta manent non fatorum ratione, quae ubique una est, sicut tractant, sed hominum excogitatione — quidquid enim alicui, qui primus putatus est apud suos, ratione dignum uisum est et aptum decori, statuit quibus praeerat —, inde una quaeque regio uel gens propria habet quae seruet, sicut Solon et Licurgus multa statuerant, quae a Graecis legis more seruarentur, quae paulatim deficiente regno eorum oblitterata sunt.
Nam regibus Iudaeorum mulae placuerunt ad sessum; Romanorum autem non mulae, sed equi; Garamantis autem, qui supra Tripolim Afrorum sunt, regibus tauri placent ad sessum; Persarum uero reges in lectulis feruntur — nam ueteres reges Persarum nec uidebantur a populis —; et reges [*]( 28 cf. Zach. 9, 9 ) [*]( 2 debebant M 4 hnnc X translat FB translati GA 5 qai (corr.) N 7 dequorum (corr.) N 9 aer pr.] err M aere N (corr.), B aerg F 11 qui] quae (corr.) N non om. N 12 quae N Iuppiter alt.] om. P inppider FB 14 are C unu M 15 quia] qui CF quia (a exp.) B 19 petrat G, (r 8. I.) A 20 ligargus NX 21 mora C 22 oblitterati C 24 gamarantie (Aw gainarautis) P 25 supra (ra ertJI.) C 26 regia N 27 nec] et N poapnlie M et-camelia om. (add. mg.) M )
Cum omnia ubique sint, non tamen omnibus omnia gratiosa sunt, quia unus quisque eligit, quid magis apud illum habeat gratiam. nam et nobis ipsis diuersa uoluntas est et in uestibus et in cibis et in cetero usu et in ipsa sententia. quod ne fati dicatur - quia multorum diuersa adserunt fata — haec res prohibet, quia frequenter mutatur in nobis uoluntas. quod enim diu amamus, postea despicimus et diligere incipimus, . quod prius non libenter habebamus, et facta consuetudine inmutati manemus.
Ordinem autem sic dicunt esse fatorum, ut sit quid quibus efficiant temporibus per interualla recurrentia pristina, ut puta quod hodie faciunt, iterum faciant post tempus.. non enim in uno dicuntur manere; nam per disciplinam et consuetudinem uincuntur.