Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Quantum autem possit timor legis, hinc aduertamus. ante Iuliani edictum mulieres uiros suos dimittere nequibant accepta autem potestate coeperunt facere quod prius facere non poterant; coeperunt enim cottidie licenter uiros suos dimittere. ubi latuit fatum tantis temporibus? timore, credo, legis occultabat se. .

Illud autem quo modo subintrauit, quod tradidit Moyses? dormientibus, credo, fatis. tanta enim tradita sunt illis seruanda et talia qualia nulla gens habet praecepta. et ne hoc aliquis ad plagam caeli referendum putet, in omnem prope orbem dispersi mandata legis suae custodiunt. haec praecepta contra fata sunt [*](6 cf. Rom. 4, 8. 5 8 cf. Luc. 19, 9 10 Eph. 2, 3 ) [*](2 naturaj nature M 5 ostendimus X 8 et ZacheuB) ezacheua FB uulgarem] fulgorem C 10 post nos 2/1 uers. eras. ita M 11 ot quia P 13 iusti facti PC, quibus asaentitur Tumer sed renati om. P 15 luzuriae P accedentes P accidente C 16 timori P quae prius dominabantur om. X 17 possint P 18 demittere FB 20 uiros Buos dimittere ubi latuit om. (add. mg.) M demittere C 21 fatum hoc P fa.tum N 24 factis M 26 omne 0, (corr. omni) d 27 facta P fasta N )

323
non enim fuerunt forte tribus milibus annis et -supra a constitutione mundi; postea autem data permanent usque ad finem. quod ergo tot milibus annis non fuit, quo modo coepit? stellarum enim cursus a constitutione mundi est..

Et quid illud est, ut, cum tanta multitudo Iudaeorum sit per totum mundum, nemo inmutetur ex his ut fiat gentilis, cum uideamus ex paganis, licet raro, fieri Iudaeos? ecce, quantum pertinet ad ritum Iudaeorum, exclusum est fatum, quia et extra fatum esse coeperunt et in eo permanent.

Quid uidetur de Sodoma et Gomorra, quorum qualis fuerit exitus, uindictae obtutibus adiacet? sic fuit, ut omnes spurcitiae infamia adspersi diuino igne consumi mererentur. in cataclismo omnes unius fati fuerunt, ut una morte et eodem tempore cuncti perirent excepta domo Noe. et omnis exercitus Pharaonis uno decreto natus dicetur, ut ineptus error matheseos uindicetur, quia demersi sunt in Rubrum Mare cum suo rege? et alia quanta exempla sunt, quae praetermittimus, quia ad satisfactionem sufficiunt duo exempla, quanto magis tria!

Nam et cunctae gentes diuersa habent instituta et, quod alibi licet, hic non licet et iterum, quod hic licet, alibi non licet. hic enim in urbe Roma et finibus eius, quae sacratissima appellatur, licet mulieribus uiros suos dimittere, cum cautum sit in lege diuina, ne quidem uiri ut hac potestate uterentur, excepta fornicationis causa. ecce in hac re meliores sunt barbari! quod et hic seruari posse non inpossibile est, [*]( 1. 4 cf. Matth. 25, 34 etc. 11 cf. Gen. 19, ,24-28. Deut. 29, 23 (22). Esai. 13, 19. 20 etc. 13 cf. Gen. 7, 21—23 14 cf. Ex. 14, 28 24 Matth. 5, 32 ) [*]( 2 permanent] pertinent P ad] ad in M 5 ut cum tanta om. P 6 hiie P 7 rare X 9 et pr. om. GA 10 gomarra X 11 fuerat (corr.) MA omnia M omne ON X 12 spurcitiae infamia edd. spurcitia infamiae codd. et in P 14 ne (corr.) M 15 uno] una M dicitor NX matiseoa M 16 dimerei C, N (r m2 in ras.), X maris NX 17 sant-ezempla om. P 18 magis tria] magisteria MCNFB 19 diaerse C 21 orbe C (corr.), N 22 caatam] autem M 23 at om. P 24 rem (corr.) CN 25 et om. P non om. P imposaibili M ) [*](21* )

324
quia prius seruatum docetur. mutatum est ergo fatum, quia coepit licere, quod ante prohibitum erat.

Et eunuchos in regno Romano fieri non licet, apud alios licet quia autem et hic possent fieri, in absoluto est; nam factum, licet occulte, probatur. si autem cessaret timor, publice fieret. metus ergo prohibet fatum; uincitur enim, si, quod uult facere, non facit.

Et Persae mulierum more inaures habent, quod hic inhonestum et inlicitum est, quia autem et hic possit fieri, testantur antestites Matris, quae appellatur Magna — et re uera magna fuit, sed meretrix; sed in eo distat, quia isti cinedi sunt, illi uiri — et quid dicemus? in omni orbe terrarum hi soli hoc fato nascuntur, ut abscisi in mulieres transformentur, ut in toto mundo isti pauculi inueniantur, quos constat miseros circumueniri et promissis praemiis ad hunc dolorem et dedecus cogi? si autem ad hoc nati essent, non cogerentur.