Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Mulieribus etenim Romanorum multis temporibus uini usus incognitus fuit. disciplina enim facta consuetudine confirmauit sensum suum, ut retineret quod prodesse didicerat. numquid illis temporibus haec fata fuerunt et postea mortua sunt, ut cessaret res bene inuenta? sed non fata hoc, sed disciplina inuenerat. adubi autem recessum est a consuetudine, periit disciplina.

Et ueteres Romanorum tantae continentiae fuerunt, ut etiam oblata munera refutarent bonam famam diuitias arbitrantes et uirtutem uoluptatibus praeponentes. et his fatis [*](26 cf. Sallust. Cat. 7, 6 ) [*](1 rtiadian PCNX 2 auris G, A (corr. auro) etoment torquibus] exdrneotar qaibus C, N (m. rec. mg. torquibus),. X affricam POB X, 4 omnia omnibus GA 5 elegit CNX maluB (eul maius) M . 6 habent M 10 dispirfrnus M dispitiamus C dispiciamus N (a.ertw.), X. dilegere NF, A (corr.) 11 habeamua FB fataJlf 18 sic] si C 14 teiD-. poribus (b in ras.) N in*te*rualla; M 18 «etenini M 20 dedicerat NFB 21 facta.M (corr.), NX . fuerant N. 22 facta M. B (corr. m2 fatum) ted. alt.] ae C 28 at ubi PNX 25 continentia C 26 bonum N ,27.fictiaMB\' )

327
successum est aut obierunt; sed non fati fuit, sed disciplinae, quae etiam ipsius fati pedagogus est. quo modo enim posset fati esse, quod neque ante tempus habuit neque nunc habet?

Et quid est, nescio, ut tantam inuidiam fato faciant, ut in omnibus gestis ipsum dicant auctorem, cum sit et non sit? ubi enim disciplina est, non est et, ubi consuetudo est, non est et, ubi casus est, non est. ubi autem uidetur esse, timore legis uincitur; et libido enim metu conpescitur et quaestus pecuniae propter deum promerendum repudiatur. in hac ergo parte negari non potest, quia non potest non esse, quod uincitur, et tamen recte potest dici et in eo ipso non esse, quia caret auctoritate, quod uincitur.-

Itaque dei legem qui sequitur et consuetudinem tenet bonae uitae, huic cedunt omnia quae dicuntur fata. tantum enim potest consuetudo, ut etiam bestias mitiget. nam male uiuere uolentes ipsi sibi fata constituunt. per luxoriam enim et uoluptatem fit intemperantia et inquietudo, quae parit incontinentiam et iracundiam. et scientes istud poena dignum, ut inmuues se faciant, pudorem passi fatis hoc adscribunt, cum de hac re cogitantibus adiutorium faciant demones: qui ad hoc stant, ut male cogitantibus tribuant effectum, istos fata appellant non intellegentes, quia sunt hominis inimici.

Nam si per sensus non subintrarent peccata ad animam, sed de intus nascerentur, recte omne, quod delinquitur, lato... rum esse diceretur. at cum uideant autem per uisum et [*](2 cf. Gal. 3, 24 ) [*]( 1 ubieront N fati] fati sant M disciplina C 8 habet] habuit X 4 quid est] quidem P tantum N iDaidi*«am M ut om. (add. s. L) M 5 ipsum (pa in ras.) N dicam MCNX 7 et timore C 10 quia om. (add. mZ) C . potest alt. om. (add. mS) C : non tert. otn. C 11 tamen] tunc C 15 nam] non P 16 conetito*** (add. ant s. ras.) C constitant (corr. m2) N 17 paret X 20 adiatoriam— cogitaotibus om. X - fatiunt M quia CN 21 stat 0, (eorr. m. rec.) N iustos (corr.) N 22 inimici-se- (24) in ras. M 23 ad om. M nimam (?) M an*roam (i s. n) C 24 de om. M ..-rentar"\';\'" factorum (sic!) in ras. M 25 at] ut CNX at.. autem pleonastiee dictum )

328
auditum et per reliquos sensus nasci concupiscentiam peccatorum adiutantibus inimicis, qui suggerunt faciendum. quod contrarium est et non putatur, quamdiu fiat — dulce enim uidetur, cum fit aut antequam fiat; perfectum autem apparet esse amarum —, quid fatis inputant?

Quia autem potest uinci, hinc aduertimus. cogitantibus etenim nobis et de aliqua re sollicitis silent inimici et conquiescit libido; non enim possunt suggerere occupatis nobis. numquid aliquis ad aliquam rem alicui dedito aliud suggerit? non facit sciens aut non se audiri aut aporiari quasi inportune suggerentem. ita et inimici, quos constat esse demones; hi sunt enim dii paganorum, qui, si uiderint diuinis rebus nos occupatos, non se ingerunt ad contraria suggerenda, sed in insidiis sunt quaerentes occasionem, qua se inmergant.

Munimenta ergo sunt animorum meditatio assidua legis dei et operatio, quia, si otiosos nos uiderint a rebus diuinis, exsuscitantur ad sollicitandos nos. ipsi sunt enim qui per carnem et sanguinem seminant concupiscentias. quamuis enim habeat caro proprium motum originis suae, quia non est otiosa carnalis natiuitas, tamen in hac re accedit ad necem hominum adiutorium demonum.