Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Quae ergo putantur esse mysteria, ubi dehonesto inhonestum fit et de incorrupto corruptum, cum hic sit uere cultus reli. gionis, ut de turpibus honestos faciat et de indisciplinatis modestos? quo modo cultores eius aemuli possunt esse bonae uitae, quando mysteria legis eorum sine cinedis celebrari non possunt? si ergo lex eorum his delectatur, peccator erit et stultus quisquis non fuerit tatis. ideoque stultos nos appellant. colentes enim haec turpia prudentes ab his iudicantur, euitantes autem et fugientes stulti. quod quidem callide et astute ab ipsis uidetur aptatum. idcirco enim legi suae adplicant nomen prudentiae, ut contegant reprehensibilia eius, quia, ubi prudentia, reprehensio nulla est. nostram autem legem stultam dicunt, ut prohibeant ab ea. sed sublatis nominibus prudentiae et stultitiae et submota omni inuidia, quam parit defensio ambarum partium, ipsae leges inter se confligant, ut appareat ubi sit prudentia et ubi stultitia. sed praesente signo crucis obmute- [*](def.F) [*](2 continentium M praedicant C 3 quia] qui M 5 dilectentar X 6 si mn. Jf o de mnsj ujderis C nant et contra naturam rabiecti mnliebria om. X 9 rainistri sint P lfr saperstitiones G, (corr.) A modi om. N. 18 ergo] rogo P de om. M 14 uere] aera M (corr.). GA ere EB 16 bonae} bene G bene A (corr) 20 iudicentnr (?) C 21 calide M astude X 22 legis PE M prudentia est P 25 stultitia N 27 partiuro] om. P paratum N legis C 28 prudentiea M prudentiae C obmatescat P obmutiscit M obtumescit X )

307
scit paganitas et, si adest, quam uocant stultum, prudentia illa, saera illorum respondere non audent; reprimitur enim exta illorum et occultatur reuerentia Christianae maiestatis. magna res, ut illa, quam uocant prudentiam, metuat illam, quam appellant stultitiam.

Conferamus nunc tenorem legum. pagani deos deasque colere se etiam literis profitentur; et uerum est quod dicunt, quia et masculos colunt et feminas. Ianus enim et Saturnus, Iouis et Mercurius et Apollo et ceteri, item Minerua et Isis. et Frui illa et Uenus et Flora meretrix cum ceteris dii deaeque sunt, sicut historiae tam Graecorum quam Romanorum testantur. Christiani autem, utpote pauperes, quos stultos uocant, unum deum colunt in mysterio, ex quo sunt omnia, nec aliquid, quod ab eo conditum est, uenerantur. ipsum enim solum sufficere sibi et abundare sciunt ad salutem non ignorantes quia. si gloriam et nomen eius aliis deputauerint, offendent eum, quia nullus imperator permittit ut nomine eius tribuni et comites adorentur.

Conferantur nunc leges, ut uideatur ubi sit prudentia: qui creatorem colit aut qui creaturam, qui dominum aut qui seruos? potest fieri ut in aliqua domo praeter unum alius dominus appelletur, ut pagani litteris forensibus instructi, qui sibi prudentes uidentur, in uno mundo ab uno deo condito multos [*]( 13 cf. I Cor. 2, 7. 8, 6 ) [*](it/,F) [*]( 1 quam] quem P quoniam (corr. quem) M quamquam uocant atultura (lIcil. signum cracis), prudentia illa sacra Engelbrecht quem uocat (seu uocant) Btultmn prudentia illa, sacra Twrner etultem P stultum (corr. stoltam [?]) A stnltitiam edd. 2 reprimetar GA enim oao. X 8 exta.] extra X illorum respondere non audent (corr. A audet) X 4 illw) illam OA illam] eam P 6 tenerem OA 7 se ona. X est] esse GA 8 Ianlll] anuB C 9 appollo M, J: (eotT.) Isia] hisis M ipsis C ysis N sis X 10 Frux (idem quod Phryx) illa (= Magna Mater) scripsi frux illa (aut fruilla) PMCX flox illa (atd flurilla) N frixilla (riI in ras.) d di C diis GA 12 a teatantur rursus inc. F utputeil/CAjFJS utputa GA 15 scinnt] sicnt M 16 offendant P offendunt X 17 nnllus] non nullns G B promittit OA 20 qui alt.] oa. M quid C creatorema M deum N (eorr. m2), X 21 domum X 22 appellatur CN appellet FQ nt] et P ) [*]( 20* )

308
deos deasque uenerantur. procuratores enim et actores mundi domini et dei nomine nuncuparunt, cum inprouidi detegantur. illud autem asserere, quod perniciem pariat, inprouidi est et stulti, quoniam necesse est deum iniuriam suam uindicare in eos, qui conseruis suis domini dei nomen et gloriam partierunt.

Dehinc considerentur praecepta. lex nostra, quos stultos uocant, antestites et ministros sine crimine sanctos et inreprehensibiles praecipit ordinari; e contra autem paganorum traditio antestites et ministros idoneos sibi esse non posse, nisi . ei uiris transfigurentur in feminas, ut licenter et publice muliebria patiantur et discussis in aqua inhoneste crinibus mollem quassatamque uocem et turpem emittant. quod si publice facerent, ab omni populo lapidarentur. et Cynocefalus ille, qui nutabundus per omnia se circumfert loca quaerens membra adulteri Osiris, uiri Isidis: ecce quibus ministris sine magistris pagani prudentiae sibi nomen adsciscunt, cum . non solum inprudentiae sit, sed et criminis! obscena enim et probrosa diligere funestum est. illud autem quale est, quod in speleo uelatis oculis inluduntur? ne enim horreant turpiter dehonestari se, oculi illis uelantur. alii autem sicut ales alas percutiunt uocem coracis imitantes; alteri uero leonum more fremunt; alii autem ligatis manibus intestinis pullinis proiciuntur super foueas aqua plenas accedente quodam cum gladio et inrumpente intestina supra dicta, qui se liberatorem appellet. [*]( 7 cf. I Tim. 3, 2.10. Tit. 1, 7 ) [*]( 1 acrttorea N aactore. G, (a exp.) A 2 nanonparent G cum inprou. deteg. illnd autem asserere quod pern. pariat] ecce qui se prudentes appellant cum P inproaidi] inproui M 6 nostra lex praecipit P quo C 7 miniatros] add. idoneos X inrepraehensibilis C 8 praecipit] om. P praecepit MG, A (corr.) e] et M, N (COIT. m2) 13 zinocephalua C 14 natabundus C mutabundua GA loco M 15 adnlterio eiria (Byrle GA) PCNX 16 magiatris] magistris puta P magiseris (corr.) C adsoisciunt P adadsciscnnt C, N (corr.), X 17 inprudentiae] non prndentiae CNX 20 oculi illis] ocuillis (eraa. il) M oculis illis X 21 coraces CX imitantes (pr. i eras.) C 22 proicuntur M proiciantur X )

309

Sunt et cetera inhonestiora. ecce quantis modis turpiter inluduntur, qui se sapientes appellant! sed quia haec in tenebris patiuntur, putant posse nesciri. ista enim omnia, quae a malis et turpibus inuenta et ordinata sunt in occulto, sancta Christiana fides prodidit et detexit. praedicata enim fide considerantes qui audiebant, quid boni et sanctitatis publice promitteretur, contulerunt se ad fidem occulta illa inhonesta et turpia relinquentes et quo modo per ignorantiam inlusi sunt confitentes. tunc enim iam pridem omnes prope in hoc uertebantur errore et idcirco sibi prudentes uidebantur, quia qui reprehenderet non erat. nam quamquam omnes errarent sub uno fallaciae nomine, idolatriae unus quisque tamen iuxta mores suos et conuersationem ordinauit culturam, ut unus error diuersitatem haberet ex turpitudine et conuersatione auctorum. denique sacra, quae Liberi uocant, inhonesta et uanissima sunt et plena furoris; difficile enim inpurus non iracundus est. denique ubique cum Priapo pictus uidetur, cum quo inhoneste uiuebat.

Hoc modo sunt et cetera sacra eorum; sed, ut posteri his inuentionibus caperentur, subtilitate et astutia factum est satanae. quamquam non sine consilio illius ista inuenta sunt, inuentis tamen singulis aspersit quaedam praestigia, per quae inliceret homines ad errorem, et sic factum est ut per traducem antiquitatis commendaretur fallacia et excusaretur turpis inuentio. per consuetudinem enim coepit turpe non uideri, quod turpe erat nam cum dehonestantur aliqui, primo erubescunt; postea uero blandiente consuetudine recedit pudor mutata fronte, praeterea si multos uideat tales. nam quaestus [*](2 sapieotes] pientes (corr. m. rec.) M sapiens (corr. m2) N 4 inordinata M occulta (corr.) N 7 se] sed (corr.) N 8 sint PAB 9 iam om. (add. s; l.) M ojnnea] porro omnes P 10 prudentes sibi GA 13 ordinaait-connersatione om. (add. mg.) C 14 ex om. P et om. N 16 fu*roris M impuris M 19 capirentor M astnta N 20 ipsius (corr.) N 23 antiquitatis] aut parcatis P antiquitates C (corr.), NFB 25 erubescant M (corr.). CNX 27 praeterea si idem quod praesertim cum mutata fronte praeterea, si interpungere mauult Tumer nam quaeetus] namque estus N quam questus X )

310
turpitudinis tunc est, quando hi, qui nobiles dicuntur, dehonestari uidentur; facile enim imitatores inuenit dehonestata nobilitas.

Si ergo porro iam pridem propter hoc prudentes sibi uidebantur, quia, cui foeda inuentio haec displiceret, non erat, nunc, quia dei misericordia inlustratum est genus humanum et declaratum crimen esse quod pro lege cedebat, stultum autem quod putabatur prudenter inuentum, uel ab hac appellatione cessare deberent permanere uolentes in detecto crimine, cognoscentes nomen sapientiae a se alienum esse.