Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Sed ut addant ad cumulum confessionis suae, in stultitia deprehensi fatuos uocant, a quibus conuincuntur. sed fidem nostram et posteritatem accusant, in praeceptis autem non negant nihil posse reprehendi. qui fidem nostram accusant, non magis contra nos, sed contra auctorem nostrum suscipiunt nos enim stultos, qui quasi rei fatuae fidem dederimus, illum autem mendacem et circumuentorem nec non et malitiosum pronuntiant, qui fidem traderet, per quam deciperentur credentes. igitur prius non nos stulte credidisse probemus, deinde causam acturi auctoris.

Cum in errore degeremus, in quo nunc manent pagani, nullis uirtutum signis adtracti, sed nudis uerbis quae sacra uocant percepimus prodesse putantes, non quod diuinitas commendarat, sed quod uetus consuetudo tradiderat, in qua [*](17 cf. I lob. 5, 10 ) [*](1 hii C (corr.), NX. 2 dehonesta*** (add. ta 8. I. m. rec.) M dehonestate C 4 porro iam] iam P iam porro CX 5 intentio P inuentio est (est eras.) C 6 dei] d M 7 declaratamo (o corr. a) M 9 -berent permanere noleates in detecto crimine om. (add. mg.) M nolentes P, cui assmtitur Engelbreckt 10 ne (ertu.) cognoseentes M 11 confnsionis P 12 conninctua (corr. m. rec. [?]) M 14 poaai C poue. N 15 auctoritatem nostram C 16 dederemna (dede eraa.) M 18 quia C 20 acturi] aotori (eras.) M auctori (?) (eorr. aatori) N anetorie] anctores <? (covr.), A 21 in pr. om. CNX detejferemns GA 28 percipimuB CNX prod esee P prodisse C diuitas (corr. m. rec.) M 24 commendaret P commendauerat CNX sed quod netns consuetudo tradiderat om. (add. mg.) 14 nentni C, N (corr.), X )

311
— quod non latet - diuersis inlusi uanitatibus nullam spem salutis agnouimus, quid enim poterat prodesse res ab hominibus inuenta? ut autem ad fidem dei accederemus et filium eius incarnatum et cruci fixum crederemus, non uerbis suasum est nobis, sed rebus. uidimus enim mortuos excitatos, leprosos mundatos, caeco nato oculos restitutos, demonia eiecta et simul omnes infirmitates curatas.

Nunc quando stulti fuimus iudicetur: cum nudis uerbis credidimus, aut cum rebus ? sine dubio enim res ante uerba sunt, quippe cum ad res significandas inuenta sint si ergo traditioni humanae nulla suadente uirtute, quae ad inludendas mentes hominum inuenta est, fidem dedimus, quanto magis huic, quam diuinam et deificam omnia signa, quae deum inuocant, contestantur! nonne digne stulti iudicaremur, si uirtutibus non crederemus, qui sermonibus credideramus ? nonne rationabiliter inprouidi et inconsulti notaremur, si aduocantem spem non sequeremur, qui desperationi fueramus obnoxii ?

\'Sed\', aiunt e contra, \'stultum est quod creditur; non enim ratione subsistit deum habere filium neque emortua et dissoluta corpora rursus reparari ad uitam). omnes philosofi et sectarum inuentores diuersis disputationibus inuicem se confoderunt, nullus ad alterum transiens, quia unus quisque in quo imbutus fuerat permanebat per id quod enim uerba contradictioni obnoxia sunt, nullus alterum superabat; non enim erat [*](19 cf. Rom. 4, 19 ) [*](1 non om. N 2 ognoaimm (corr.f) M prodiis« (corr.) C omnibas 0, (corr.) d 5 excitatus (corr. tn. rec.) M 6 demonia eiecta ei qao nato ocnloa rwtitateB hoc ordim P daemonia N 8 fnimaa tulti P nidia (corr.) N 10 aint] tont P, C (corr.) 18 deifititm M demificam (DOrY.) C indicant P 15 credideramus] orlderanoB CN nonne] non C 17 eramns P 19 mortua C et moitaa N 80 deeoluta C, (ex desolata) A, X 21 confaderunt M 23 contradietlonia NX 24 obnosia-contradictionibne om. (add. mg.) C superabat alterum OA enim om. (add. mM forie) C )

312
unde se quis uictorem ostenderet, sed inuicem contradictionibus se fatigantes minime alter alteri persuadebat.

Hinc factum est ut dei prouidentia, cuius sensus inuestigari non potest, praedicationi suae uirtutem adiungeret, ut ueritas praedicationis uirtutis testimonio probaretur, ut, qui uerbis contradicere parati erant, uidentes uirtutem contradicere non auderent. quae enim maior poterit esse testificatio ueritatis, quam est operatio uirtutis?

Si quis autem opera uirtutum deneget accusans scripturas, quo modo poterit stultam fidem nostram dicere denegans scripturas? ubi enim scriptum est de Christo quod filius dei credendus est, eodem loco uirtus testis inuenitur. et si cui absurdum uidetur legenti Christum dei filium cruci fixum, reuoluat et inueniet resurrexisse eum a mortuis et intellegat non otiose eum mortuum este neque inuitum, qui potuit resurgere, sed esse mysterium. quicumque ergo est ille, aut tacebit de cruce - quia, si dixerit stultam crucem, non poterit dicere stultam resurrectionem; excusat enim resurrectio crucem — aut, si locutus fuerit de cruce, non poterit negare prouidentiam esse in ea, quam uidet testimonio resurrectionis firmari; aut.utrumque enim accipitur aut utrumque refellitur, ut, qui non defendet, nec audeat accusare.,

Quare autem cruci figi se permiserit cognatis, mysterium reseruandum est. mortem autem hanc in tantum commendauit, ut clarificari se per eam testatus sit. nam et ait: potestatem habeo ponendi animam meam et: potestatem [*](11 cf. Ioh. 20, 80. 31 25 cf. Ioh. 13, 81 26 Ioh. 10, 18 ) [*]( 1 quis se P S dei] omni P 4 praedicationis MX uirtutum M 5 quid (d eras.) M 6 parati erant uideotes uirtutera contradicere om. X 7 auderent (corr. andirent) C 10 noatram P denegari P 11 scripturas om. (add. m2) C est otn. N quod] ut C 12 est om. (add. m2) C 14 renoluant M eum se (se erae.) N 17 quia-poterit in ra*. M 20 eam MNX 21 aut utrumque enim accipitur om. M 28 craci figi se] cruci affigi se P crucifigiBse F, (ss eras.) B. )

313
habeo iterum sumendi eam. non ergo coactus est mori, qui potestatem habuit et mori et resurgere. hanc qui abnuit, non poterit dicere uiolenter illi mortem inlatam. si enim istam negat, nec mortuum illum poterit adseuerare, quia haec illic continentur, ubi morti traditus legitur. nemo enim ex superioribus postrema aut ex postremis superiora condemnat, quia contrarium non est quod unius corporis est.