Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Qua ratione pagani aduersus nos audeant congredi aut fidem nostram inpugnare se putent, absolutum esse non uideo, quippe cum nulla habeant adsertionum suarum documenta, superstitionis suae dicam quam religionis. nam quae cauta non habent proferunt, ut ipsi potius nouarum rerum auctores et defensores habeantur. primo enim in loco deos se adserunt colere, quorum nulla insignia, nulla dant testimonia. illos enim deos appellant, qui se ausi non sunt hoc nomine nuncupare, ut homines deorum auctores habeantur, cum deus auctor debeat esse hominibus; ac per hoc uana et inanis adsertio est. quicquid enim sine deo est, stabile esse non potest. manifesta enim esse quae dico probant libri eorum, in quibus nihil diuinum, nihil deo iubente legitur constitutum, sed singulos uiros propter quas- . dam causas diuersa adserunt instituisse numinum sacrificia, et hos, qui nullius meriti uiderentur, ut quae statuerant digne statuisse probarentur. quando ergo quos deos appellant nihil horum mandasse leguntur, qua auctoritate hi faciunt aut accepto ferri putant, quod non probant mandatum, cum, si etiam mandatum probaretur, examinandum prius fuerat, si [*](ilf.F) [*]( 1 quasi] qua C, (corr.) N 2 quoquo] quo que M quo X 8 furor MCNX (corr. A) damnari (n 8. L; a alt. in ras.) M 5 aduersum GA 6 audiant C 8 assertiooum suarum habeant P 9 magis quam P cauta] cor ita M causta (corr.) N 10 ipso X 11 deus C 12 colore (corr.) M 13 nuncupari OA 14 ut om. CNX 15 esse om. X 16 deum EB non potest manifesta enim esse om. (add. mg.) M manifeatg M 19 diuersas C (corr.), X statuisse P numinum sacrificia et hos qui nullius meriti uiderentur ut quae statuerant digne statuisse om. P nominum CX 20 digna X 21 probarent N 22 quia M, A (corr.), B quia. G hii CNX aut] at GA )

304
dignum esset aut debitum his oboedire, quorum nulla signa aut prodigia ad commendationem diuinitatis in rebus gestis exsisterent?

Sed solent ab his exclusi ad elementa confugere dicentes haec se colere, quorum gubernaculis regitur uita humana. a quibus, ut supra, requirimus, si mandatum est aut iussum a deo, quem etiam ipsi magnum et summum fatentur et neglegunt eum. si enim fieri debet, ab illo mandari oportuit, qui auctor eorum dicitur. si autem ab illo mandatum non est, praesumptio est et ad poenam proficiet, non ad praemium, quia ad contumeliam pertinet conditoris, ut contempto domino colantur serui et spreto imperatore adorentur comites. quo modo istud inpunitum erit, quod etiam in hac uita uindicari, et quidem acerbius, uideamus?

Sed forte ab his ipsis elementis dicant mandatum. ostendant alicubi praeceptum, legant aliquando aliquid illos locutos. quod si non ostendunt, qua poena digni sunt, qui auctores praesumptae et confictae religionis deteguntur? libera sunt ex hac impietate elementa. ipsa enim luminaria mundi accusabunt illos aput iudicem deum, quia in hac consilii uanitate minime se auctores ostendunt. similiter et illi, quos, cum constet homines fuisse, deos nuncupant, cum coeperint pro peccatis suis cruciari, in hac parte minime se reos esse defendent in hos crimen hoc retorquentes, quibus cum non mandassent, ut deos illos colere coeperunt.

Igitur quo pudore fidem nostram reprehendendam aut [*](9 cr. Gen. 1, 14-18 )[*](def. F) [*](6 requiremus G, (corr.) A 7 etiam ipai] ipse etiam (ipse corr. A) GA ipsi] ipsum N ipse X 8 fieri] ferri (corr.) N qui] quia C 10 praesumptum P proficient C 13 uita. N 15 ipsis om. M ostendent N 16 locutus CE 18 resumpte C religionis deteguntur libera sunt ex hac impietate om. X deteguntur (eg in ras.) N liberaj etenim add. P 19 ipse M ipso C 20 accusabant NX dominum P 21 ostendent P cum om. X 22 caeperunt C coeperunt (fort. corr.) N 24 hos] hoc X hoc om. N 26 reprehendam (corr.) M )

305
ridendam putant, quorum legem uirtutum testimoniis fultam uident nec non et ipsius domini ac dei nostri relegunt uocem dicentis: ego sum deus et non est alius praeter me? quod si nudis uerbis diceret, non erat ei credendum, ne similes paganis uideremur, qui nulla deorum suorum signa maiestatis uidentes colere eos coeperunt et, quod peius est, inhoneste. turpia enim illic aguntur, quae pudoris est reuelare, et prudentes se appellant, quia lege sua sicut a samardaco inluduntur.

Porro autem deus noster teste uirtute coli se mandauit et, ut nihil suspicionis relinqueret, legem ipsam honestam et sanctam et, ut deo dignum est, tradidit. nos uero, qui stulti a paganis dicimur, deo nostro non credidimus, nisi nobis satis fecisset testimoniis uirtutum, nec legem eius suscepissemus, si non illam puram et ipsi professioni condignam cognouissemus..

Hinc est unde nihil apud nos in tenebris, nihil occulte geritur. omne enim, quod honestum scitur, publicari non timetur; illud autem, quod turpe et inhonestum est, prohibente pudore non potest publicari. quam ob rem pagani mysteria sua in tenebris celebrant, uel in eo prudentes. erubescunt enim palam inludi; turpia enim, quae illic uice legis aguntur, nolunt manifestari, ne qui. prudentes se dicunt hebetes his uideantur, quos stultos appellant. [*]( 3 Beai. 45, 22 10 cf. Ez. 20, 2 ) [*]( F ) [*]( 1 uirtutem O,.Å (corr.) 2 uident om. CNX ipsius] impiie GA iropius B 3 dicentel EB 4 nudus (corr.) M diceretur P 6 paginis EB 6 inhonestetur; pia MNX honestetur. pia C 7 reuelant P 8 quia] qui a mauult Turner quia lege eua sicut a samardaco inluduntut 0fII. P de ante lege add. CNX suae M sicut om. X 10 coli se mandauitj colis emendauit CNEB 11 et ante legem add. X 12 uero] ergo P 18 nostro om. (add. m2 8. l.) C 15 professione C 17 hic M 19 turbe G (corr.), B 20 publicare M 21 celebrant] celabant P erubescant CX 22 inluditur pia MCNX quae] quia C 23 ne qui] neque qui P neque CX 24 post appellant duo ttersus uacui m P ) [*]( L. P*.-AD(. Quaelł,..łe\'L ) [*](20 )

306

Sed M forte hinc illis stulti uideamur, quia lex nostra castitatem, misericordiam, continentiam praedicat. apud illos enim hace stulta sunt, quia omnis bonus malo malus est et prudens stulto insensatus est. nam in tantum castitatem exsecrantur, ut etiam cinedis delectentur magisterio eorum subiecti, qui nisi tales fuerint, idonei BOA erant ipsi, si dicendum est,. religioni. propterea enim absciduntur et habitum inmutant, ut de uiris quasi feminae fiant et contra naturam subiecti muliebria patiantur, ut tunc demum apti et digni sint ministri superstitionis illorum. numquid accusari potest huius modi, quem lex facit talem? ideo enim amisso uiri et actu et habitu in mulierem transformatur, ut licenter muliebria patiatur.