Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Sed solent ab his exclusi ad elementa confugere dicentes haec se colere, quorum gubernaculis regitur uita humana. a quibus, ut supra, requirimus, si mandatum est aut iussum a deo, quem etiam ipsi magnum et summum fatentur et neglegunt eum. si enim fieri debet, ab illo mandari oportuit, qui auctor eorum dicitur. si autem ab illo mandatum non est, praesumptio est et ad poenam proficiet, non ad praemium, quia ad contumeliam pertinet conditoris, ut contempto domino colantur serui et spreto imperatore adorentur comites. quo modo istud inpunitum erit, quod etiam in hac uita uindicari, et quidem acerbius, uideamus?