Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Sed forte ab his ipsis elementis dicant mandatum. ostendant alicubi praeceptum, legant aliquando aliquid illos locutos. quod si non ostendunt, qua poena digni sunt, qui auctores praesumptae et confictae religionis deteguntur? libera sunt ex hac impietate elementa. ipsa enim luminaria mundi accusabunt illos aput iudicem deum, quia in hac consilii uanitate minime se auctores ostendunt. similiter et illi, quos, cum constet homines fuisse, deos nuncupant, cum coeperint pro peccatis suis cruciari, in hac parte minime se reos esse defendent in hos crimen hoc retorquentes, quibus cum non mandassent, ut deos illos colere coeperunt.