Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Qua ratione pagani aduersus nos audeant congredi aut fidem nostram inpugnare se putent, absolutum esse non uideo, quippe cum nulla habeant adsertionum suarum documenta, superstitionis suae dicam quam religionis. nam quae cauta non habent proferunt, ut ipsi potius nouarum rerum auctores et defensores habeantur. primo enim in loco deos se adserunt colere, quorum nulla insignia, nulla dant testimonia. illos enim deos appellant, qui se ausi non sunt hoc nomine nuncupare, ut homines deorum auctores habeantur, cum deus auctor debeat esse hominibus; ac per hoc uana et inanis adsertio est. quicquid enim sine deo est, stabile esse non potest. manifesta enim esse quae dico probant libri eorum, in quibus nihil diuinum, nihil deo iubente legitur constitutum, sed singulos uiros propter quas- . dam causas diuersa adserunt instituisse numinum sacrificia, et hos, qui nullius meriti uiderentur, ut quae statuerant digne statuisse probarentur. quando ergo quos deos appellant nihil horum mandasse leguntur, qua auctoritate hi faciunt aut accepto ferri putant, quod non probant mandatum, cum, si etiam mandatum probaretur, examinandum prius fuerat, si [*](ilf.F) [*]( 1 quasi] qua C, (corr.) N 2 quoquo] quo que M quo X 8 furor MCNX (corr. A) damnari (n 8. L; a alt. in ras.) M 5 aduersum GA 6 audiant C 8 assertiooum suarum habeant P 9 magis quam P cauta] cor ita M causta (corr.) N 10 ipso X 11 deus C 12 colore (corr.) M 13 nuncupari OA 14 ut om. CNX 15 esse om. X 16 deum EB non potest manifesta enim esse om. (add. mg.) M manifeatg M 19 diuersas C (corr.), X statuisse P numinum sacrificia et hos qui nullius meriti uiderentur ut quae statuerant digne statuisse om. P nominum CX 20 digna X 21 probarent N 22 quia M, A (corr.), B quia. G hii CNX aut] at GA )