Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Dum enim uult inique deus dici, ut dominaretur potentiis spiritalibus — unde increpatur a profeta dicente: tu enim, inquit, dixisti incordetuo:ponam aedem meaminnubibus et ero similis altissimo —, multos decepit, quorum conspiratione princeps erroris est factus, qui in psalmo commonentur, ut reicientes mendacium suscipiant ueritatem. dicitur enim eis: tollite portas principis uestri et eleuamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae. nisi enim tollatur error de mentibus incredulorum, non poterunt suscipere fidem unius dei in Christo. hoc enim edocentur, ut sublatis portis, per quas itur ad mortem secundam, quae sunt perfidia a diabolo coepta, suscipiant fidei sacramenta, per quae itur ad uitam. ista sunt enim, quae significat in aeternalibus portis, quia ueritas fidei aeternitas est, perfidia autem temporalis eat, quia mendacium adinuentio diaboli est. diabolus enim coeptam praeuaricationem in caelis , seminauit in terris multorum deorum suadens culturam, inter quos principatum haberet. caput enim et principium uoluit esse ceterorum, quod non ei debebatur, sed saluatori. unde persequitur eum usque ad terram, ut conprimens eum ostendat erroris eius praeuaricationem manifestata in se ueritate. unde dictum est: ueritas de terra orta est. proiectus enim de caelis confugit ad terras, ut meditatam deitatem in supernis expleret in inferioribus. unde dicit apostolus: ita [*]( 2 Esai. 14, 13. 14 7 Ps. 23, 7 siue 9 10 cf. Col. 2, 2 22 Ps. 84, 12 24 II Thess. 2, 4 ) [*](def. F) [*]( 1 uul M inique] inquit X deus] dicitur (eras.) deus C 2 inqui M 8 cordesi (corr.) C ponam] panem (corr. m. rec.) M 4 decipit X 5 factis (corr.) N commouentur P 7 principis Å principes PMNX principes principis Engelbrecht Turner, cf. p. 283, 17 uestras P, M (corr.) eleuamitu P 9 errorem G, (corr.) d potuerunt GA 11 secundam C (a exp.) secundum NX 12 perfldiam C, N (corr.), X suscipient C suscipiunt X 18 eternabilis M 16 enim] eat C 17 cul. toram (corr.) C 18 principatum X 20 terrae P 20 eum osten] lacuna 21 litt. numquam inscripta in P ostendat] ostendit G, (corr.) d 21 praesumptionem P manifesta M in] inter X )

303
ut in templo dei sedeat ostendens se quasi sit deus. quoquo enim modo desiderium suum implere uult et damnari; furore enim plenus minus putat esse damnari, quam non explere auiditatem erroris.