Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Et adiecit: tunc inponent super altare tuum uitulos. si cessantibus pristinis sacrificiis spiritalia successura sacrificia significauit, quid est ut diceret: \'tunc inponent super altare tuum uitulos*, nisi quia per haec corporalia spiritalia significat, quippe cum dixerit, quia carnalibus non delectatur? uitulos ergo dicens populum nouellum significauit Christi fide renatum, cuius deuotio cottidie super altare domini delibatur. qui enim de ecclesia intellegitur locutus, sacrificia quoque eius spiritalia significasse debet intellegi. [*]( 1 Ps. 50, 21 5 Ps. 50, 21 8 Ioh. 4, 24 15 Pa. 50, 21 ) [*](def. F) [*]( 1 hacceptabilis M 2 oblationes pr.] et oblationes C, (et eras.) N 3 accepta Nni2 ferri] fieri P fiere (corr. fieri) N haberentu (u eras.) M 5 acceptabilis (litt. eras. 8. pr. a) M iustum] si iustum (eras. si) C 6 cum condignum munus offertur porro autem nihil tam iustum eat et condignum nisi om. P cum om. GA 7 nos] non M offeramur C 11 quia (corr. m2 quod) N 12 erat] deo erat P 13 quasi] quia P 16 si] sic P si (corr. m2 sic) N sacrificia C 18 spiritalia om. P 20 uitulos C 21 fidem N (corr.), X altaria (corr.) N domini] deum N (corr.), EG )

299