Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Et sequitur: tunc acceptabis sacrificium iustitiae, oblationes et holocausta. hoc dicit, quia oblationes et holocausta tunc accepto ferri haberent, cum ecclesia esset aedificata, et non passim aut secundum consuetudinem, sed sacrificium, inquit, iustitiae acceptabis. iustum est sacrificium, cum condignum munus offertur; porro autem nihil tam iustum est et condignum, nisi ut nos ipsos offeramus deo. quia enim deus spiritus est, spiritalia illi offerenda sunt sacrificia, ut uiuo uiua hostia offeratur. quia enim dixerat in causa peccati sacrificiis carnalibus deum minime delectari, ostendit futurum, quia spiritaliter deo offerendum erat et acceptaret, quia haec deo digna sunt sacrificia, hoc est, in praeteritum minora fuerunt quasi carnalia, nunc maiora, quia spiritalia.