Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Quamquam omne, quod facit deus, rationabiliter et prouidenter factum credendum sit, melius tamen puto, si post fidem etiam causa facti possit aduerti, ut quod creditur non ignoretur. unde dominus ait: haec est autem uita aeterna, ut cognoscant te solum et uerum deum et quem misisti Iesum Christum. primum enim credi debet, sicut a profeta dictum est, deinde sciri quod creditur, quia iam fidelem et in hac re diligentem adiuuat spiritus sanctus, ut cognoscens intellegat fidei rationem. tunc enim plenum habet gaudium credulitatis suae, si quod credit intellegat. hoc est enim fidei robur, hoc inmobile fundamentum, credulitatis addiscere sacramentum. ubi enim sola fides est, non est tam mera deuotio et potest aditum habere subreptio.