Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Et adiecit: et aedificentur muri Hierusalem. quid est ut dicat: \'et aedificentur muri Hierusalem\'? numquid destructi fuerant? sed muros Hierusalem dicens ecclesiam significat per fidem, quae in Christo disposita erat, construendam, cuius muri sancti esse homines intelleguntur docente nos Apocalypsi Iohannis apostoli, quia et Hierusalem ciuitas et muri eius dei serui sunt intellegendi. sciens ergo per Christum rex Dauid promissum, quod futurum erat ad liberationem seruorum dei, orat ut impleatur, id est, ut per fidem aedificetur ecclesia et liberentur sperantes de hac fide salutem. [*]( 8 Pe. 50, 20 16 Ps. 50, 20 21 cf. Apoc. 21, 10-12 ) [*](Ilcf. F) [*]( 1 nt om. C, N (add. m2 8. I.), X 3 utique] utique quae C, N (eras. quae), EB 5 redemere X (corr. A) 6 peccauerit GNX 7 patetur EB patitur G, (corr.) A 8 bone GA 9 seueratio X 11 suggeret (corr.) GA 12 accepturam P decreuit deus in Christo impleuerit id eat ut ab omni peccato liberentur] decrerentur EB crederentur GA 13 salutem promissam GA 14 et om. GA 15 omnis (corr. mJS) iV 16 hierusalemu M 17 quid est ut dicat et aedificentur muri hierusalem om. MCNX 20 endam cuius om. P 21 hioani M 22 serni sunt] seruiunt X (corr. A) 23 erat (e in ras.) C )