Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Et sequitur: ecce enim ueritatem dilexisti. (quia ergo ueritatem diligis\', inquit, \'subueni roganti et quem scis uera pectoris sui inpedimenta exponere cuique reo olim motus misericordia subuenire decreuisti, ut errorem admissum in terra caelestis prouidentia emendaret).

Propter quod subiecit: incerta et occulta cordis manifestasti mihi. \'incerta et occulta cordis\'haec significat, quae deus ad praesidium humani generis procurauit, sicut et apostolus: quod oculus, inquit, non uidit nec auris audiuit nec in cor hominis ascendit, quae praeparauit deus diligentibus se. qui sunt qui diligunt deum, nisi qui legi eius consentiunt non celando nec excusando peccata? haec ergo occulta cordis manifestata sunt diligentibus deum et, quia dolebant delictis se circumueniri nec correpti negabant sibi et origini suae inputantes, in auctorem deum transferentes quae peccabant, corda eorum inluminata sunt spiritali corusco, ut uiderent dei prouidentiam in Christo, quia uenturus erat ad damnandum peccatum, quod ex praeuaricatione Adae humano generi imperabat. hoc ergo orat rex Dauid, ut, quod decreuerat deus in futurum uidens genus hominum laborare, sibi prius subueniret in eadem necessitate constricto, in qua omnibus se decreuerat subuenturum, ut [*](3 PS. 50, 8 8 PB. 50, 8 11 I Cor. 2, 9 20 cf. Rom. 5, 14 ) [*](1 mei (?) M 4 ueritatem] uero ueritatem CNX (eras. uero FA) dilegis N subuenio (o exp.) N 5 impedimento N reo Engelbrecht rei codd. 7 terram MCNX (A dub.) prouidentiae C prouidentiam (corr.) N mendaret C 8 quod om. N 9 manifestasti mihi incerta et occulta cordis om. P haec om. (add. 8. l. ex) M 13 qui pr.] qaę C 14 lege CG, (corr.) A nec] non GA 15 manifesta PCNG 16 et scripsi ut codA dilectis C (corr.) se om. CNX circumuenire (corr.) M nec] ne NFB 17 originia CX 18 trasferentes M inlumina (add. ta 8. I.) M 20 ad damnandum] addandandum M adam (era.) ad damnandum N quod om. P 23 humanum X eaedem M 24 constrictio (corr.) C in om. NX qua] quia GA ) [*](19* )

292
donum, quod gratuitum futurum erat et ante tempus dari non poterat, huic pro prece et lacrimis concederetur.

Quod quo modo fiat, non tacet dicens: asparges me hysopo et mundabor. recte asparsione hysopi petit se mundari. de hoc enim filii Israhel postes suos sanguine linierunt, ut tuti praestarentur a morte; ita et hic asparsione hysopi orat mundari se a peccatis, ne tangatur a morte.

Et sequitur: lauabis me et super niuem dealbabor. manifestum est, quia factum dei distat a facto hominis. ideo super niuem, inquit, dealbabor, quia quod deus fecit multo melius est quam fecit homo. propterea asparsione hysopi petit se mundari, ut, sicut carnale corpus aqua abluitur, ita et per hysopi significationem spiritali ratione animarum maculae abluantur. asparsio enim hysopi inlustratio quaedam est, ut per id, quod uisibile est, inuisibiliter emundetur.

Et sequitur: auditui meo dabis gaudium et laetitiam. dubium non est, quia uox praedicantis remissionem gaudium praestat peccatoribus. quis enim non laetetur, cum audit dari indulgentiam? cui enim deus remittit, et in praesenti et in futuro securus est.

Propterea exultabunt ossa humiliata. duplici genere sunt ossa humiliata, quia et ut peccaret humiliatus est — nemo enim peccans exaltatur — et ut postea subplex ueniam imploraret. nam utique in cilicio et cinere uolutatus [*](3 Pa. 50, 9 5 cf. Ez. 12, 22. 23 8 Ps. 50, 9 10 Pe. 50, 9 16 Ps. 50, 10 21 Pa. 50, 10 24 cf. II Reg. 12, 16 ) [*](1 dare G, d (corr.) 2 huus (tn2 corr. huins) N 3 tacens dicit P asparge (add. s «. l. et eras.) M aesparges (corr. ac sparges) N 4 asperaione CNX 5 potes P, F (corr.) sanguini N (corr. m2), X liniuerunt C NX 6 praesentarentur M 7 ne tangatur] nec angatur M(?), C 8 me om. (add. m2) C 9 dei] deus uel dicitur (corr.) C 11 facit P facit P 12 mundare (corr.) N 13 rationi (corr. m2) N 14 asparssio M aspereio X 19 indiligentiam M 21 et adiecit add. ante propterea P 22 generi M geri (corr. generi) C 24 cinere] in cinere N cineri (corr. A) X uoluptatus P, X (corr.) uoluntatug (n partim eras.) M )

293
misericordiam precabatur, quam obtinens eleuatus est mentis exultatione et corporis refectione.

Et subiecit: auerte faciem tuam a peccatis meis et omnes iniquitates meas dele. hac forma remissionem postulat, sicut constitutum erat in futurum per fidem Christi, ut saluator, qui ei specialiter promissus ab ipso inciperet cuncta conuersis donare peccata. cuius enim non respiciuntur peccata et omnes delentur iniquitates, non habet unde reus constitui et inimicorum eius ora clauduntur. qui enim non respicit peccata, non illa inputat. hoc est enim auertere faciem a peccatis alicuius, accusationem contra eum non recipere. et quid est hoc, ut, cum de duobus peccatis correptus sit, hic addat de multis se accusando? et cum audierit a profeta Nathan quia ignotum erat ei, quare sic postulat sedula prece, ut possit ad ueniam peruenire, nisi quia non suam solius causam agit, sed sub occasione peccati sui totius populi miserias narrat? sibi enim reformationem precatur, quia cui ignoscitur non est sine rubore, nisi loco suofuerit redditus, ut dignitas loci ruborem excuset; ceteris autem beneficium dei, quod ad cuncta peccata abluenda futurum erat in Christo, significauit.

Et sequitur: cor mundum crea in me, deus, et spiritum iustum dedica in uisceribus meis; hoc est bona mente misericordiam deprecari. non solum autem de [*](1 cf. II Reg. 12, 20 8 Ps. 50, 11 6 cf. Matth. 6, 12 etc. cf. Eaai. 11, 1 sqq. 10 cf. Ps. 81, 2 14 cf. II Reg. 12, 13 22 Ps. 50, 12 ) [*]( 4 haec formam (corr.) N 5 futuro G.A. 6 fuerat ante promissus add. P erat post promissus add. N 7 ab] ad M 7 inciperet] add. remittere (fort. m2) N donare om. N cuius enim non respiciuntur peccata om. (add. mg.) M 9 constitui] possit constitui P constituatur Nm2 inimicorum] inicorum M inimici coram X eius. C 10 illa otn. P est om. M 1? et om. C 13 addit G.A. acussanto (corr. m2 acussantum) N . 14 ei] et P 17 populi om. M 18 robore CXX (corr. A) 19 loco M roborem CNX (corr. A) exsuset M 20 abolenda P 23 dedicame (me exp.) M 24 mentem (corr.) X-)

294
praeteritis rogat, sed et de futuris sollicitus est ne peccet, ut ostendens odisse peccare se adiuuetur a deo per spiritum iustitiae, quem orat dedicari in uisceribus suis, id est, ut nouus ad hoc ponatur in eo, ut custodiat eum a peccatis, ne cogatur facere quod scitur nolle. cor autem mundum sic potest habere, si neque intus neque foris delinquat, hoc est neque in opere neque in cogitatione. quod quia prope inpossibile est ut in omnibus seruetur, uel in dei causa seruandum est, quae principalis est, ut mundum cor in sacramento dei et Christi custodiatur, dum fides eorum inuiolata seruatur, quia in alio psalmo ait: quis gloriabitur mundum se habere cor aut inmunem esse a peccatis? denique rex Dauid mundum cor habuit-in causa dei, quia neque auxilium aliquando a uanitate quaesiuit, quae est idolatria, neque aliquid sibi a deo praeceptum non impleuit.

Uideris de ceteris. et adiecit: ne proicias meafacie tua et spiritum sanctum tuum ne auferas a me. hic sensus est, quem supra memoraui, quia securus de uenia sollicitus est de reformatione. cui enim ignoscitur solum, solet a facie domini secerni. quamuis enim non in illum uindicetur. in animo tamen domini uel iudicis facinus eius deletum non est. ideo orat, ut penitus peccatum eius deleatur et dignus sit accedere ad faciem domini et iterum profetare, quod et factum. hoc est enim quod dicit: et spiritum sanctum tuum ne auferas a me. hic est spiritus profetarum. [*]( * 7 cf. Col. 3, 17 11 Prou. 20, 9 16 Ps.50, 18 24 Ps. 50, 13 ) [*]( 1 rogat sed et de futuris om. (add. mg.) M rogant (corr.) N peccet ut ostendens] peccator tendens CNX 4 peccato N 5 autem om. C 6 si neque] sique X foris] inforiB C foras X 7 quod om. P 8 ut in omnibus seruetur uel in dei causa seruandum eat om. C causam X 9 ut] et CXX mundo X 14 a om. N 16 uideris de ceteris om. P delet Turner et om. M me] meme P 20 post se cerni. (sic) def. F usque ad Romanorum (p. 307, 12), cuius in locum succedit E 21 iudiucis M 23 accidere C 24 factum] add. esse P cst CNX )

295