Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Etsubiecit:hic accipiet benedictionem a domino et misericordiam a deo salutari suo. nunc quodmeritum eius sit, qui in causa dei et hominis*, creatoris et proximi, fidem habuerit et dilectionem, ostendit, quia et benedicetur a domino,. ut commendatus appareat, et in his misericordiam consequetur, quae implere non potuit. nec enim tam circumspectus potest aliquis esse, ut nusquam erret, sed quia in magnis sollicitus et fidelis inuentus est, in minimis misericordiam accipiet a deo suo, qui ideo salutaris dicitur, quia non uult morientis mortem, sed ut reuertatur et uiuat.

Et sequitur: haec est generatio requirentium [*](4 Pa. 23, 4 7 Matth. 22. 3.-40 15 Ps. 23, 5 23 cf. Ezech. 18, 32 (cf. 33, 11) 25 Ps. 23, 6 ) [*]( 1 habebit P 2 inclinata FB 3 corruptionem P 4 sequitur] subiecit P proximo suo in] in proximo suo X 5 principalis (corr. m2) N 6 qui om. C 7 diligis C, N (corr. m2), G (corr.) 8 ex alt. om. X 9 ille CF 10 tibi om. GA 11 pendit C ergo] enim P 12 tota C seruetur P 13 peccati X (corr. GA) studeant P studiat X 14 diligit N 15 accipietur P accipiat C 19 ut commendatus] et commendatur X consequitur CNX 21 in magnis] imaginis (corr) C 22 in minimis] imminimis N accipiat C, X (corr. m2), X 23 morientes (corr.) CN 25 requirentium] quaerentium X )

282
illum, quaerentium faciem dei Iacob. unam dixit esse generationem requirentium deum et quaerentium faciem dei Iacob, quod non est otiosum. quamuis enim utrumque bonum sit, duos tamen gradus his dictis significauit. bonum est requirere deum, plenum autem est bonum quaerere faciem dei Iacob. digniores enim sunt, qui ante faciem iudicis sunt. horum ergo meritorum haec est generatio. quia, ut ad hoc ueniatur, innocentia facit et puritas cordis, sicut iterum, ut ad malum possit uenire, praecurrit iniustitia adque iniquitas, quia duae generationes sunt, una ex parte iniquitatis, quae est mater Cain, alia ex parte iustitiae, quae est mater Abel. haec in fide consistit et bona conuersatione, illa in perfidia et obliquis operibus. istae sunt duae leges, boni et mali, dei et diaboli, et quam secutus quis fuerit, eius appellabitur filius. ac per hoc requirentium deum generatio haec est: fides in deum et dilectio in proximum, sicut supra diximus. qui enim fidem habet in deum, semper eius quaeret auxilium; nec hominibus iniustum se praebeat, qui uult deum habere propitium, cuius signum hoc est cum dicitur: (deus Iacob\', quia notus Iudaea deus. et quare faciem dei quaerere dicantur, cum audierit Moyses, quia non, inquit, uidebitur tibi facies mea? si ergo et Moyses faciem dei quaesiuit et uidere non potuit, frustra hi quaerere dicuntur, quia meliores Moysi non sunt. sed nemo frustra faciem dei quaerere dicendus est, quia ideo faciem dei dicuntur quaerere, ut sciatur, quem quaerunt quia digni sunt et uidere. omnis [*]( 11 cf. Matth. 23, 35 20 Ps. 75, 2 21 Ex. 33, 20 ) [*]( 1 illum] dominum CXX unam-iacob om. (ad l. mg.) M 5 autem est] est (eras.) autem est X 7 haec] hoc P 8 innocentia. C ut om. M 9 ad om. CNX 10 duae] dies P 11 altera P 12 consistet C, N (corr.), B «.conaistet F conaistat G, Â (corr.) «»*illa M 13 iste C legis C 17 in deum habet GA quaerit PCNX 18 praebet PCXX praebat (corr.) M ult X 21 dicatur GA 22 tibi] deus (eras.) tibi N facis C 23 hii CXX 24 moyai (corr. łA3 moyse) N 25 dicuntur] cuntur M. )
283
enim qui quaeritur, tunc cognoscitur, si facies eius uideatur. sed quoniam a mortalibus facies dei uideri non potest, significatio haec pro facie est, cum dicitur: \'deus Iacob\'.

DIAPSALMA. Diapsalma hoc in loco personae inmutationem significat. post enim illa, quae ad patris dei personam pertinent, subiungit ea quae ad filii dei pertinent sacramentum, ut ordo integer conseruetur patris et filii. nam lex data est per Moysen, ut quasi pedagogus esset hominibus erudiens eos et praeparans magistra iustitia, ut digni fierent ad excipiendum annum domini et diem retributionis, ut, qui sub spe futuri Christi fideles fuissent, susciperent eum et possent Adae peccatum effugere de suis securi, quia aduentus eius, quem sperauerant, daturus illis esset misericordiam de his, in quibus subreptum est illis ut delinquerent. hoc est quod superius memorauit dicens: accipiet misericordiam a deo salutari suo.

Dicit ergo: tollite portas principis uestri. haec uox sanctorum est angelorum, de quibus dicit in euangelio, quia accesserunt, inquit, angeli et ministrabant ei. hi ergo dicunt ad principes et potestates, aduersus quos nobis conluctationem esse dicit apostolus, ut tollant portas principis sui, id est diaboli, qui est princeps principum in errore [*](7 cf. Ioh. 1, 17 8 cf. Gal. 3, 24 9 cf. Luc. 4, 19 15 Ps. 17 Pa. 23, 7 19 Mattb. 4, 11 23, 5 20 cf. Eph. 6, 12 ) [*]( 2 a om. C uideri] uidere G, (cotr.) A 3 dicitur om. M 4 diab Balma diab aalma P diabsalma diabsalma C 5 significat.. (t in ras.) M illam GA 6 pertinet C fllium C aacramentum (corr. m2 sacramenta) N 7 data lex eat PCXX 8 moyses (corr.) C 9 ręparans P eos post praeparans quoque CXX 9 ex pendam C ezpiandum NX 10 qaid FB 11 susciperunt FB 12 adea (alt. a eras.) N effugere] et fugere C 13 quem (corr. que) M sperauerunt C illi M 15 accipiat G, (corr.) A 17 principes MXX (corr. A) portas, principes. principis uestri malunt Engelbrecht Turner coll. lin. 20-23 uestras MB (corr.) nestri N (corr. m2 uestras) hec ergo P 18 est om. C uangelio M 19 angeli] auangeli (corr.) C 20 hii CNX 21 principes PMC, N (corr.), X (A corr.) )

284
constitutorum, per quas itur in gehennam. hae portae perfidia est et fallacia idolatriae.

Et sequitur: et eleuamini, portae aeternales. fides et spes cum caritate portae sunt aeternales, quia non potest aboleri quod per ueritatem praedicatur. illae autem portae, quas dixi perfidiam esse et fallaciam idolorum, temporales sunt, quia omne mendacium non pertinet; manifestata enim ueritate interibit. docentur ergo ut tollant portas principis sui, id est, ut amoto multorum deorum errore unius dei fides introducatur in Christo. hoc est quod se apostolus edocere missum testatur, ut ostendat non solum hominibus, sed et principibus et potestatibus in caelestibus mysterium dei unius in Christo.

Et subiecit: et introibit rex gloriae. tollendas dicit fallaces portas diaboli subtilitate conpositas, quae sunt praesumptio, per quam deum se aestimauit, ut introeat rex gloriae, qui est Christus Iesus dominus noster. nullius enim mentem dei fides ingreditur, nisi tulerit a se errorem diaboli praeuaricatione inuentum, et principes supra memorati non possint in unius dei fidem Christum regem recipere, nisi proiecerint a se traditionem, per quam uni deo inportatur calumnia, non solum terrenam, sed et eam, quae in caelestibus usurpata est principe principum satana, quia illic errorem, [*](3 Ps. 23, 7 4 cf. I Cor. 13, 13 11 cf. Eph. 3, 8-10. Col. 2, 2 14 Ps. 23, 7 17 cf. Rom. 6, 23 ) [*]( 1 hae] haec P, N (corr.), GA porta GA perfidie (corr. m2) N 2 idolatria MGXX (corr. A), cf. lin. 6 5 autem om. M 6 fallatium C temporalis N 7 est N permanet P pertinet (corr. permanet) A manifesta MGA 8 ueritatem (corr.) X ergo] ego d (corr.), B principes P, N (corr.) 10 edocere] sedncere C educere NFB edocere (o in ras.) A 12 et alt.] ut P potestabus P 14 tollandas M 19 praeuaricationem G, A (corr.) 20 possent MGA 21 inportatur (corr. m2 inrogatur) N 22 terraenam (m eras.) N terrenam (corr. terrena) A et om. X ea CNX 23 satan M )

285
quem inter se conspirarunt, ut auctore diabolo deos se dicerent, etiam hic in terra disposuerunt, ut hic error illius imago sit.

Et sequitur: quis est iste rex gloriae? ne superuacue forte regem Christum gloriae dicere putaretur, interrogantis ponit personam et dicentis: quis est iste rex gloriae? qui quasi admiretur aut doceri se uelit, si uerum est et condignum dicere Christum regem gloriae.

Ideoque respondetur ei: dominus fortis et potens, dominus potens in proelio, ut hoc subiecto non nudis uerbis, sed cum testimonio regem gloriae Christum addisceret. uirtus enim et potentia qua subegit et pressit diabolum cum satellitibus eius, haec ostendunt illum regem esse gloriae.

Et adiecit: tollite portas principis uestri et eleuamini, portae aeternales. hoc est, quoniam uirtutis testimonio, cui contradici nefarium est, didicistis dignum esse Christum dici regem gloriae, auferte errorem de mentibus uestris.

Et ait: et introibit rex gloriae. ostenditur enim quia non possunt participari cum fide Christi, nisi emundauerint corda sua ab omni inmunditia idolatriae. nisi enim innouatus fuerit homo, non intrabit spiritus sanctus in eum.

Et sequitur: quis est iste rex gloriae? iteratio ista confirmationem facit. omne enim, quod nouum auditur, [*]( 3. 5 Pa. 23, 8 8 Pa. 23, 8 14 Ps. 28, 9 19 Pe. 23, 9 23 Pa. 23, 10 ) [*](1 conspirauerunt P consspirarunt (alt. s eras ) N ut] et C 4 forte] porte C puteretur G, (corr.) A 5 et om. P 6 docere GA uellit C, (pr. 1 eras.) N 8 ideo CNX responditur G, (corr.) A 9 dominus potens Olle. X praelio C ut] et 0, N (corr.), X 11 qua] quia (i partim eras.) M 13 gloriae] et gloriae P 14 tolle M principes PMNX principes principis Engelbrecht Turner uestri (corr. m2 aestras) N 15 uirtutes M 16 didicisti M 17 dicere X 19 et pr.] .. N 20 quia (eras.) N possunt om. N participati (corr.) N 21 omni om. C ininundiliae C inuocatus G, A (corr. m2 mg.) 22 intrat P intrauit C eum] eo (corr.) N 24 istam P )

286
non concipitur corde, nisi iteretur. admiratio enim stuporem facit, cum dicitur quod auditum est numquam.

Et adiecit: dominus uirtutum ipse est rex gloriae. eadem repetendo docet rite dici hunc regem gloriae. qui sit dominus uirtutum. non inmerito enim rex gloriae appellatur, qui uirtutibus dominatur. unde apostolus: si enim intellexissent, ait, numquam dominum maiestatis cruci fixissent.

CXII. DE PSALMO L.

Quinquagensimus hic psalmus positus est non pro temporis in ordine, sed ratione. titulus enim eius non numero, sed rationi subiectus est. quantum enim ad historiam pertinet, anterior est quam tertius. prius enim a profeta Nathan delicti causa correptus est, quam insurgeret contra illam filius eius Abessalon, ut eum uellet et uita et regno priuare. haec ergo causa est ut quinquagensimus poneretur, quam constat ex lege descendere. illic enim cautum est quinquagensimum numerum remissionem habere. est enim post septem septimanas primus typum habens dominici diei, quia, sicut post septem dies primus dies ipse est, qui initio factus est, qui semper finita septimana primus est, ita et post septem septimanas quinquagensimus numeratus in mysterio primus est, qui duplici genere (dominicus dies* appellatur, primum quia in initio factus a domino est, qui semper in se conuersus per curricula [*]( 8 Pe. 28, 10 6 I Cor. 2, 8 13 cf. II Reg. 12, 7-12 14 cf. II Reg. 15, 1 aeqq. 17 cf. Leu. 25, 10 18 cf. Leu. 25, 8 19. 22 cf. Apoc. 1, 10-) [*]( 1 coicipitur (corr.) C admiratio enim] admirationem (corr. m2 admiratio nempe) N, X 2 amquam PMC, N (corr. m2), X 4 repetendo] ree petendo FG 5 qui sit] qua sit F quasi X rez om. GA 9 quinquagesimo PMX 10 hic om. P, B (add. 8. I.) pro om. P 12 quam M 13 delicta (corr.) N 14 filii (carr. fort. m2) C ab.salon C absalon NX 16 diacendere C, N (corr. m2), X 21 septemana (corr.; sep est s. I.) M septimanas] septem manas C 22 numeratur MNX ministerio C 23 in om. CN X )

287
impleta septimana primus est, deinde, quia in eo resurrexit triumfata morte, dominicus dies nuncupatur. non inmerito ergo in quinquagensimo numero, quem - in mysterio primum significatum aduertimus, remissio continetur. denique lex quinquagensimo die data est. a profectione enim filiorum Israhel ex Aegypto quadragensimo et octauo die ablui iubentur, ut biduo purificati tertio die parati essent ad legem accipiendam. quae ablutio quid aliud indicat quam remissionem factam in quinquagensimo die, ut purificati legem acciperent, ex quo de cetero praeteritis obliteratis actus sui redderent rationem secundum creditam sibi legem? hac etiam ratione possessionem emtam quinquagensimo anno remitti debere praecepit lex. hinc est ergo unde et psalmus hic quinquagensimus titulatus est.

In hoc enim rex Dauid remissionem postulat secundum supra dictum sensum; unde ait: misereremei, deus, secundum magnam misericordiam tuam. sciens rex Dauid grauiter se peccasse sic postulat dicens: miserere mei, deus, secundum magnam misericordiam tuam. magna enim misericordia tunc est, cum grandia ignoscit peccata.

Et adiecit: et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam. ut manifestaret acerbe se deliquisse, peccatum suum iniquitatem appellat, quia iniquitas non leue peccatum est, et qui delet iniquitatem, hoc est non inputat, miseratione abundat. nihil [*](4 of. EI. 19, 10. 14 12 cf. Leu. 25, 10 seqq. 15. 17 Pb, 50, 3 21 Pfl. 50, 3 25 cf. PS. 31, 2 ) [*]( 1 in eo] t* M surrexit P 3 anmero-quinquagensimo (4) om. (add. mg.) M in mysterio] inmerito X 6 post ex uersus et dimidium eras. in M et om. N ut biduo] nt dubio M ut hii duo N 8 quam] qufm M 9 lege M 11 rationem PG; N (m eras.), X possessione M 12 praecipit CNFB 13 unde om. P hic om. CNX 16 magna (in mg. add. tempore eras.) M 19 enim] et (?) (eras.) enim N misericordiam (corr.) C innoscit N 23 acerbi C deliquiise] deoliquis (corr.) C 24 quia] quoniam C quia non (non eras.) N 25 inputet GA )

288
ergo in causa sua excusare nititur, ut non solum animum sibi iudicis mitiget, sed et faciat condolere. commouetur enim animus ad misericordiam, quando uidet reum sic sua confiteri! peccata, ut ostendat dolere sibi quia peccauit. cui enim non dolet, inridere uidetur iudicem, quia ideo precatur, ut euadat interim postea eadem facturus.

Et sequitur: usque quaque, inquit, laua me ab iniustitia mea et a delicto meo munda me. quoniam multam miserationem dei praedicat, penitus se mundari precatur, ut nihil remaneat delicti aut iniustitiae in eo, unde suspectus sit.

Et ut hoc ipsum obtinere possit uel impetrare, adiecit: quoniam iniquitatem meam ego agnosco et delictum meum contra me est semper. quoniam grauiter scit se peccasse, sollicitus est ne non totum ei remittatur. considerans enim magnitudinem peccatorum suorum timet sciens grauia peccata non facile ignosci; ac per hoc cum fletibus confitetur peccatum suum ante oculos habens. ut ex omni parte propitium sibi faciat iudicem. scit enim scriptum esse: dic prior iniquitates tuas, ut iustificeris.

Et sequitur: tibi soli peccaui et malum coram te feci. nunc ex alia parte causae suae medellam prospicit, ut ad effectum postulationem deducat. hac enim prosecutione in prima causa innocentem se dicit, quia qui alteri deo peccat [*]( 7 Ps. 50, 4 13 Ps. 50, 5 20 Esai. 43, 26 22 Ps. 50, 6 ) [*]( 2 iudici (corr. m2) N et om. M faciet PX condolere] condolore C, (corr. m2) N cum dolore X 3 uidit GA 4 ostendant M dolore C, N (corr. m2), FB dolorem GA 5 inridere»*»».* M peocatur C (corr.) 6 interim] iterum enim post X 7 inquit] iniquid (corr. ininquid) N .8 munda me] mundom (?) meo C 9 multum M mandare X 11 subpectus (corr.) N 13 ego iniquitatcm meam agnosco P cognosco GA 14 contra] coram P 15 scit om. N ei totam PGA 17 ignoscit (corr.) N 20 ut] et M 5>4 hac] haec CNX prosecutionem NF (corr.), B )

289
inimicus est auctoris dei. in locum enim eius alterum eligit, cui auctoritatem eius adscribat. unde hic ab hac se iniquitate alienum ostendens: tibi, ait, soli peccaui et malum coram te feci, hoc est: \'quia tibi et nulli alii, quem deum per errorem dicerem, peccaui, minor mea causa est quam ceterorum, qui sunt perditioni obnoxii. non enim impius sum, sed peccator, quia non in te, sed in lege tua peccaui, nec te negaui, sed te deum et dominum confitens in homine peccaui. ergo quia in illa, quae tua propria causa est, reus non sum, ignosce quod in conseruum peccaui. sic enim peccaui, ut honorificentiam nominis tui nec negarem nec alteri darem\'. fuit itaque unde commoueretur ad misericordiam iudex. cum enim multi in illum peccent, quos etiam hortatur ad se conuerti, dum hi, qui non in illum peccant, ex aliis tamen causis ueniam postulant, libenter admittit. semper enim dominus ad auxilium suum uult confugere seruos suos.

Unde adiecit: ut iustificeris in sermonibus tuis et uincas, cum iudicaris. misericordiam postulans deum iustitiam suam non inmutare precatur, cum soleat media esse iustitia, ut non peccantibus et peccantibus aequa sit, id est, ut uni cuique reddat secundum opera sua. sed non ignorat quid postulet uir innocens in dei sacramento. sciens enim dominum frequenter in lege dixisse, quia misericors, inquit, sum ego dominus deus uester, inde rogat ut haec fides maneat et in sermonibus suis deus iustificetur, dum in eo [*]( 3 PS. 50, 6 6 cf. Ps. 1, 1 17 PS. 50, 6 21 cf. Proa. 24, 12. Rom. 2, 6 23 cf. Ex. 22, 27. Ps. 102, 8. 110, 4 etc. ) [*]( 1 iactoris M elegit CNGA elegite F (corr. elegit), B 2 cui] qui X hac om. M iniquitatem (corr.) N 8 ait... M soli] * N 4 quia] quod (corr.) C 5 quam] quoniam M 7 nec te-cooseruum peccani (10) om. N 8 te deum] te in deum P 10 sic] si X (corr. FA) 13 etiam] enim N 14 hii CNX in om. NG, A (add. s. I.) 15 postulat X admitti C ad] ab (corr.) N 18 deum] deum (corr. domini) C 19 soleat] sole et CNX (corr. A) 21 unieniqae (mg. «unique) M 22 uiri C \\ 23 dominum] omnem N 24 ego !om. N ) [*]( L. P«.-Auf. Qusest. tnt. ) [*]( 19 )

290
permanet, quod locutus est, nec peccatis hominum uincitur, ut non misereatur. scientes enim qui peccant, quae promisit deus bene uiuentibus, et quia in eo perdurant, iudicant illum mendacem. non enim credunt male uiuendo uera esse quae promisit. idcirco petit rex Dauid ut uincat hoc deus, quod putant homines, et det quae promisit, ut erubescant qui, dum non seruant mandata, iudicant illum non daturum.

Et sequitur: ecce enim in iniquitatibus conceptus sum. nunc hoc adiecto causam et infirmitatem humani generis memorat — quia facile est homini peccare —, ut examen circa se iudicis mitiget. primae enim causae facit mentionem, ex qua praeuaricando Adam genus hominum obnoxium fecit peccato. suasu enim et fallacia inimici iniquitatem concipiendo omne semen suum iniquitati subiecit, ut ex eo omnes per traducem geniti peccato essent obnoxii.