Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Iusti hominis, quantum ad conscientiam eius pertinet, uoluntas bona est; quantum autem ad praescientiam, inmunis [*]( 1 Gal. 3, 17 3 cf. Ex. 6, 16-25 11 cf. Gen. 15, 13. 16 17 Ex. 13, 18 19 cf. Gen. 27, 23. 27-29 ) [*]( 1 annis X 3 chanan* C channan N in pr. om. CF 4 Gedson] gedeon P, (corr. m4 gedBon) M, CNX cath C 5 ambram (corr. amram) MNG amram B 6 aegyptum NX ambram (corr.) MNG abraham (corr. amram) A amram B 7 generatio facta GA facta (corr. facto) M 8 eliazerh C eliazer (corr. m2 AB) X 9 eliazer FG genuit aatem GA 10 haec M 11 et (t in ras.) M 15 gerationes (corr. mi) M 16 aegypto MCNX, sed cf. lin. 5 17 quanta (corr. m2) M 19 insti uiri B bona est uoluntas GA quid est ut] ut quid P ut C quare NX 20 benedixit quem noluit N, (uoluit corr. m2 A) X 21 benediierit scripsi, benedixit codd. 22 iusti enim P nominis P homines C 23 autem] enim N praeaentiam X ) [*]( 3* )

36
est ab aduersis. deus enim solus est, qui de futuris iudicat. ac per hoc Isaac iustus, quantum ad praesentem humanitatem dignum est, maiorem filium suum benedicendum magis putabat. sed deus, qui occultorum cognitor est, minorem benedictionem mereri ostendit, ut in benedictione non hominis ostenderet esse beneficium, sed dei esse, et quia officii dignitas est, non hominis meritum, quam dei sequitur benedictio. denique dictum est a deo in Numeris ad Moysen et Aaron sacerdotes: uos autem ponite nomen meum super filios Israhel; ego dominus benedicam eos, ut gratiam traditio per ministerium ordinati transfundat hominibus nec uoluntas sacerdotis obesse aut prodesse possit, sed meritum benedictionem poscentis.

Quanta autem dignitas sit ordinis sacerdotalis, hinc aduertamus. dictum est autem de nequissimo Caipha, interfectore saluatoris, inter cetera: hoc autem a semet ipso non dixit, sed cum esset princeps sacerdotum anni illius, profetauit. per quod ostenditur spiritum gratiarum non personam sequi aut digni aut indigni, sed ordinationem traditionis, ut quamuis aliquis boni meriti sit, non tamen possit benedicere, nisi fuerit ordinatus, ut officium ministerii exhibeat. dei autem est effectum tribuere benedictionis.

XII. QVARE ABRAHAM FIDEI SUAE SIGNUM CIRCUMCISIONEM ACCEPIT?

Si uelis aduertere, non incongruum uidebis quod putas diuersum esse a ratione. credens enim filium se habiturum, in quo omnes gentes benedicerentur et a quo sanctimonium exortandum erat, illa in parte signum accepit, per quam [*](4 cf. Dan. 13, 42 8 Num. 6, 27 15 Ioh. 11, 51 22 cf. Gen. 17, 10. 11. Rom. 4, 11 25 cf. Gen. 18, 18 ) [*](4 est cognitor P 6 esse et scripsi, et P easet cet. 8 autem om. PCNX 11 transfondat (a alt. in ras.) M 14 de nequisaimo] deoiquissimo CF 17 profeta N 19 quam (add. m2 uis AB) X 20 miniaterii (i quart. in ras. mS) M 22 oircumcisionis CNX 28 accipit C 24 auertere (corr. m2 AB) X 25 diuersam C )

37
generatio fit filiorum et cessat, ut sanctior sit. sed si aliquibus deformatio uidetur, animaduertant Abraham in eo gauisum et filios eius hoc testimonio fuisse gloriosos. nam Achior utique unus ex principibus gentilium uidens tantam uirtutem esse in deo Abrahae, ut Olofernem ducem exercitus Assyriorum, cuius potentiam tota terra tremebat, proprio gladio manu feminae decollaret, sponte se circumcidit, arbitratus ex eo ipso dignitatem sibi quaesitam. nonne prae se fert, si quis pro nomine Christi oculum aut aliquod membrum amiserit? nonne partem ipsam humanis uultibus ingerit, ut appareat gloriosus? pro fide enim aliquid ad tempus amittere lucrum est facere.

Ita et Abraham fidei suae signum accipiens non deformatus est, sed melioratus. spiritaliter uero hoc significauit, quia nebula carnis circumcidi haberet a cordibus hominum per fidem Christi, quia carnalis error obstabat caliginem praestans humanis cordibus, ne cognoscerent creatorem. Abraham autem, quia promissus est ex semine eius futurus Christus, qui hanc caliginem abstergeret, ideo circumcisus est, quia filium credidit se habiturum, qui errorem hunc amputaret. iam uide, si non congrue illa in parte uel tale signum accepit.

XIII. SI IUDICIUM DEI IUSTUM EST, QVARE INFANTES IN SODOMIS SIMUL CUM PARENTIBUS CREMATI SUNT?

Ut nimis impium facinus Sodomitarum possit aduerti, peccatum eorum peruenit usque ad necem filiorum ipsorum, ne [*]( 8 cf. Iud. 14, 6 5 cf. Iud. 18, 10 21 cf. Ioh. 5, 30 22 cf. Gen. 19, 25 ) [*]( 1 cessat ut] cessauit M sanctior] scI**tior (pr. i ru2 in raa.) M 2 animaduertantj enim aduertant C gauieu (add. sus s. I.) M 3 testimonium M, G (corr.) gloriosus MC 5 olofornS M oloferne C olifernum F, (eorr. m2) B holofernum GA exercitu. (corr.) C 6 manus P 8 prefert se NGA 9 aut (ut in ras.) M nonne (ne in ras.) M 18 melioratus haberet X 14 haberet om. X 16 nec C abrahae, (e in ras.) M, NX abarchae C 19 sed habituru M iam non (exp. non) M 20 accipit C 22 sodomitis X 23 sodomitarum facinuB C 24 peccata G A )

38
de origine illorum signum aliquod remaneret. nonne prouisum est in illis, ne diu uiuentes exempla sequerentur patrum? a gehenna enim liberi sunt in aliena causa occisi. parentes enim tam pro se quam pro his rei sunt, quia, ut illorum opera oblitterarentur, omnis progenies ipsorum erasa est. nam si bonis parentum laeti sunt filii et quod commendentur praerogatiua eorum, sic et de morte, quae pro malis illorum infertur, queri non possunt, ut, quem ad modum participes in lucro sunt, sint et in damno. similiter et in Aegypto pro noxiis patrum plexi sunt filii, sed ut ad emendationem eorum proficeret, ut quia ex aliis causis dominum credere et uenerari, qui in Moyse erat, noluerunt, hac plaga territi confiterentur cum satisfactione, ne grauius hunc iratum sentirent.

Haec ergo mors filiorum crimen est patrum. quoquo enim modo filii debitum spiritum reddiderunt, futuri accusatores parentum, quia perfidiam suam nec sanguine filiorum uincere potuerunt, non ergo in futurum, sed ad praesens tempus mala parentum filios inuenerunt. nec qualecumque beneficium est gloriosum non esse, nec tamen reum? nam si quidam cum precibus enituntur in postremis positi ad fidem ueri accedere, ut, si non coronam, uel ueniam mereantur, quo modo poterunt hinc aliqui queri, cum quibus ita actum est, ut neque esset unde ignosci sibi precarentur, neque sublimes haberentur qui minime laborauerant? confers nunc unius momenti cruciatum ad multi temporis poenam; arbitrare etiam multos laborare et, quia perseuerare non possunt, non solum effectum laboris amittere, sed et poena multari; adde etiam, quia difficile de malis nati [*]( 21 cf. Iac. 1, 12 ) [*]( 2 diu uiuentes] rediuiuentea X 8 occidi (corr.) C 4 ut] aut M 5 omnes (corr. m2 AB) X 6 et] eo P praerogatiaae CNX 7 eorum] ipaorum (corr.) N illorum] eorum X 8 queri] quem C 11 deum PNX 12 moysi X haec C 18 hunc] hanc (corr. m2 AB) X 14 quoquo] quod quod M quo NX 16 sanguinem (corr.) N 17 in Bm2, om. cet. 20 accidere C, (corr.) N 22 est actum P esse C 24 laborauerunt M nunc] nude M )

39
et inter nequissimos educati uel conuersati mentem suam temperant ad disciplinam dei sequendam: uide ergo, si non magis bene actum est cum filiis perditorum.

XIIII. QVID EST UT DEUS, QVI IUSTUS PRAEDICATUR, PECCATA PATRUM FILIIS. SE REDDERE PROMISERIT IN TERTIAM ET QVARTAM PROGENIEM?

Nihil iniuste dominum facere aut dicere qui dubitat insanus est. itaque si uerba domini non subprimantur, sed omnia quae ad eandem quaestionem pertinent, proponantur, lucebit quod obscurum uidetur et pium aestimabitur quod minime iustum putatur. qui enim uerba subprimit quaestionis aut inperitus est aut tergiuersator, qui calumniae magis studet quam doctrinae. porro autem repromisit quidem deus reddere se peccata patrum filiis, sed qui oderint eum, hoc est qui in paternis malis uersati seruiunt idolis, sicut et patres illorum. iste enim inimicus dei est, qui honorem nominis eius uindicat creaturae. sicut enim iustorum filii et ipsi iusti nobilitant in se genus iustitiae, dum et patrum et sua iustitia sublimantur, ita et nequissimorum et ipsi filii nequissimi crementum faciunt malitiae, quia et malorum filii sunt et nequitiam illorum exemplarunt ad perditionem multorum.