Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Hoc ergo interest inter substantiam dei et hominis, quia dei substantia beata semper est securitate inuincibilis aeternitatis suae; hominis autem substantia aliter beata fit, per laborem. et alia necesse est beatitudo sit inpassibilis, alia illius, qui tribulationibus conficitur, ut possit aliquando gaudere. beatitudo enim inpassibilis in eo est semper ut beata sit, passibilis autem post magna exercitia gaudet euasisse se mortem. contristatur ergo, ut possit gaudere, nec perpetuo securus passibilitate naturae; inpassibilis autem semper beatus est, quia neque nouit tristitiam neque suspicatur posse se contristari. nam et natura hominum, quamuis per laborem beatitudinem consequatur, non erit tamen intacta neque deerunt ei cicatrices. qui enim fieri potest ut saepe congressa et aliquotiens uicta non sit uulnerata? inpassibilis autem semper intacta inlaesa inuiolabilis manet.